{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 40","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/40.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Oculi tui inquit Psaltes, uiderunt conceptum seu uύημα meum. Et Esaiae cap: 57. sic loquentis Dei uerba habent: Quia spiritus qui est à facie mea induit corpus, & animas ego feci. Dicit Deus a facie sua procedere spiritum hominis & crealum informare corpus. Ruah millephanai iactoph. Plasues autem animae humanae Deus dicitur esse, & ut ab initio fuit, ita quoque nunc, ut creator ipsius est, causa quòd uidelicet, ut Angeli, ita quoque creatum quiddam sit a Deo anima humana, & quoddam sit, quasi spiraculum Creatoris Dei, & non naturae plasticae quoddam generatum & propagatum opus. Creatio autem animae, & cum hac informati corporis organici perfectio, quasi extrema manus uidetur esse Creatoris Dei, naturae genitali Deus primam γovεσει officinam concedens, exuremam speciem ipse creando animam complens, ut nos esse etiam non naturae, πότημα aut πλάσμα sed rei filios ac progeniem agnoscamus, ut etiam nunc creare non desinat humanas animas Deus. Credo Philosophos, si agnouissent Deum creatorem, nobiscum consensuros, & non prius animas, quàm informent corpora humana, in semine ac genitali humore masculini sexus contineri dixissent. Nam Creatorem Deum negantes, aut potius nescientes, cogerentur certè fateri: τῷ σπορματικῷ λόγῳ simul animam humanam, & corpus ipsius nasci, & non θύραθον introduci, sed educi animam humanam de potentia materiae. Respectu igitur naturae opificis (excepta anima humana) omnia sunt πλαroν quiddam, anima autem humana, quia mente praedita & Angelica, opificem creatorem solum Deum obtinet, ut quae propagatione seminis generari nullo modo potuerit, cùm respectu naturae sit προγονὲς quiddam, ô Nes prius autem φσε à posteriore τ φύσς non poßit generari, sed ab alio priore creari ipsum oportet.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/39"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/41"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}