{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 45","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/45.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"entis, inseparabiliter in motu sunt coniuncta, ut quod agen est ratione Actus secundi, idipsum simpliciter δυνάμει dicatur esse patiens, qua fieri idipsum dicitur, quod ratione Agentis esse dicitur. Sunt deinde quidam Actus secundi, qui sine motu perficiunt subiectum suum, ut Sensilium secundi actus afficiunt sensus nostros sine motu. Sed cum motu & alteratione Πλασικδι λόγοι suam mouent & alterant materiam, qui & ipsi sunt Actus secundi, nempe ψυχικα αρχαὶ, sed substantiales tamen λόγοι sunt, actus illi secundi, quum substantiam in subiecto, uidelicet Animam producant. Actus enim secundus Accidentis, substantiam producere nequit, ut calor, tanquam primus actus, à se producit θσρμανσιν, ut actum secundum, quo secundo necesse est etiam in patiente subiecto, accidens caloris produci. Nam mediante actu secundo, calor, aut κατʼ οὐτελέχειαν calefaciens calorem producit, ut Homo etiam hominem mediante secundo actu, quem hactenus τῷ σπορματικῷ λόγῳ describi. mus, producit, quo, cùm substantia constituatur, ipse λόγος Accidens esse nequit. Is nimirum est, qui ex non capite facit caput, & ex non cerebro, cerebrum, & ex non corde, cor, & ex non carne, neruis, & ossibus, efficit carnes, ner uos, & ossa. Sola enim plastica facultas, ex non substuntia generat substantiam, ἀπʼ ἀρχῆς, πρὸς ἀρχὴν procedens. Actus enim secundus, ut πλαστικός λόγος, principium principio connectit, qua ratione animatum, animati dicitur principium, et substantia, substantiae. Accidens autem, etiam à non Accidente potest produci, ut temperamenta, & qualitates, à coelesti corpore, quin etiam Γλαστ ικός λόγος in ma teria sua, qua generantur similares partes, producit singu larum partium temperamenta, & secundas qualitates, sine quibus Organicum corpus Anima informari nequit, qui tamen λόγος temperamento non sit praeditus. Sed de alteratione hac & temperatione quaeritur quae sit causa ipsius efficiens: Etenim λόγος quatenus est λόγος σπσρματικός, producit substantiam Animati corporis, nempe Animam in corpore.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/44"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/46"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}