{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 47","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/47.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Πtaque λόγοι Γλαστι ίκον sunt ἀρχὰ harum alterationum, & conformationum, sed non sine corpore illo, tanquam omnis Efficientiae instrumento. Hoc enim discrimine Mentis, & Naturae λόγος inter se differunt. Quod si λόγος efficiens est formae instrumento huius corporis, sequitur, ut etiam efficiens sit temperaturae, cùm forma substantialis sine sua temperatura esse nequeat. Qualitates au tem sunt in materia conceptus, & primae, causa sunt secundarum Qualitatum. At λόγος σπορματικὸς, cum suo corpore (quod nonnulli appellant θορμὸν ἐμψι υχον) temperat pro natura formarum, materiam nascentium partium. Est οὐσργκτικὴ δύναμις haec, & ut coelestia corpora ex elementis concreta temperant, sic etiam λόγος σπσρματικός formandorum organorum temperaturas constituit παθητικάς, & ποιήτικας, quae suapte natura alioqui sunt indefinitae. Vt ignis efficientia indefinita quidem est, sed quoad soen λόγῳ Artis regitur, definitam quandam speciem constituit. Simili modo, carnis materia indefinitis qualitatib. est praedita, sed ποιητικῷ λόγῳ definitur temperatura, ut ex ea caro generetur. Non autem separatim generantur ὁμοιομερu, & posterius ἀὐομοιομερῆ, sed simul. Non enim est caro, nisi pars sit organici corporis, nec anima informat, nisi organicum corpus & αὐομοιομορὲς corpus animatum sit. Sed non simul tamen omnes partes perficiuntur. Nam prius perficiuntur organa Vegetationis, deindesensus & motus organa, postremò species perfecti ammalis, qua hominis, aut Equi proprias energeias praestare possit. Simul autem ὁμοιομερῆ, & ὀργανικὰ generari, testis est Aristoteles, quando ad hunc modum scribit, ἅμα δὲ τὰ ομοιομσρὴ γίνεται, καὶ τὰ ὀργανικὰ. Deinde docet produci essentiam Carnis, κινήσει, nempe, ἐνσργεα τοῦ λόγου σπσρματικοῦ, cuius energeiae causasit, actu animatum corpus.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/46"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/48"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}