{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 67","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/67.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Et simul nasci quidem dicimus, ut semina ea sed non simul perfici, posteriusque ea, quorum posterior sit usus, habitu suo perfici dicimus. Non ergo tempore, ratione volas & animationis, uenae, & arteriae priores sunt corde, aut nerui, priores sunt cerebro, sed γονέσα plasticae δυνάμεως ratione priora sunt illa suis principijs. Principia autem horum, ut γονέσε & perfectione posteriora sunt, ita nihilominus physei priora existunt. Partes stirpium priores, differre à posterioribus, notum est sensu. In principalibus autem, prima perfectio plastica est hepatis, altera & posterior quidem, cordis, postrema est cerebri. Inchoari autem omnia simul, tanquam ouiαγραφία quadam depicta, consentaneum est secundum Hippocratem, cuius etiam sententiam probat Galenus in libro περὶ κυουμόνων διαπλάσεως, ubi contra Aristotelem & Stoicos defendit, Cor, non esse primum plasticae instrumentum, sed Hepar, posterius autem Cor, postremò ipsum cerebrum. His omnibus sua συμφύσε per διάπλασιν perfectis, uniuersum corpus animetur, plastica ui & energaa desinente. Quomodo enim cor primum esset, siquidem κύημα initio τοῦ φυτοῦ, & posterius tandem animalis uitam uiuat. Nos cum Galeno statuimus, πρῶτα τῆς φύσεως Πλαστικῆς ὄργανα esse uenas & arterias, quibus posterius reliqua organa generentur, ut primò hepar, posterius cor, Verumtamen unum prius, & alterum posterius animari nequaquam censemus, sed omnia simul. Sine uenis autem, nulla pars alia organica generatur. Et haec quidem Γoνἔσε prima dicimus esse φύσα autem primum organum est cor, generato iam scilicet animali, quòd penes ipsum scilicet sit διοίκησις uitae totius, de quo satis superque etiam supra dictum fuit.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 66","label":"66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/66"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 68","label":"68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/68"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}