{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 73","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/73.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"His fretus argumentis Aristot: statuit, cor principium esse quo necesse sit reliqua omnia organa formari, et animari, quae nimiru prius à plastica facultate efformantur, & uita deinde atque διόικησιν à corde accipiant. Formatas enim partes, plastica uis instrumento cordis uiuificat & uegetat secundum Aristotelem. Τὸ γαρ δὴ, ὅν, αὐξαύεται, non antem quod nondum est generatum & formatum. Nos autem cor negamus primum plasticae instrumentum esse, quo uiuant & uegetantur efformatae partes à plastica facultate, quum Embryoni imper fecto non opus sit corde, quo iam factum animal, uiuit, & non generandum, sed uenis & arterijs opus est, suppeditantibus, sanguinem, & nutritionem à plastica facultate efformatis partibus, in quibus quoad inest, θρεπτικὴ non ψνχὴ, sed ζωὴ cum plastica facultate, principium reliquarum partium similarium et organicarum animationis esse dicuntur Nullae enim partes nutrirentur si sanguinei humoris essent expertes, destituerentur posterius etiam uegetatrice anima, si non primum aliquod esset uegetationis organon, quod ipsum non esse cor, sed uenosum genus, secundum Galenum statuimus Πλασικὸν λόγον esse omnia constat, ut principium et causam efficientem formatricemque omnium partium animati corporis, quoad κυήματος materia, est etiam potentia seu δυνάμα, omnes partes animati corporis, quas ἀπσρματικὸς λόγος separat & distinguit naturis partium anima uegetatrice informandarum, quae deinde perfectè informentur anima animalis, qua ad extremum generatio nis tempus, instrumenta sensus & motus sic efformentur & perficiantur, ut quod nascitur, non modò sit animal, sed eliam Equus animal, aut homo animal.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/72"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/74"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}