{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 74","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/74.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Gradatim enim omnia haec de potentia, perficientibus habitibus producuntur in actum. Non enim potest esse corpus organicum, sine natura, nec animal potest esse sine corpore organico, & sine animali, non potest esse Equus, aut Homo. Temporibus diuersis haec omnia perfecta habitibus non essentia animae fiunt, ut prima Διάηρισις haec partium, qua nimirum φύσeus gratia materiae omnes partes discretas esse τοῦ κυήμαJos in die septimo, post conceptum, supra Hippocratis autori lale probauimus. Vnus est λόγος πλαστικος & indiuiduus partibus, qui tamen causa effectrix sit unius in partes organicas multas diuidui corporis propter discrepantes naturas, quarum causa est ὁ λόγος πλαστικὸς. Nam, ut Efficiens, causa est multorum naturalis principis, ut unum semper suo λόγῳ, sit multorum τῇ φύσει causa & principium. Nam ut inquit Aristoteles lib: λ. Metaphy: τοιαύτη γαρ ἑκάστου ἀρχὴ, αὐτῶν ἢ φύσις ἐσὶ. Λέγω δʼ οἷον ᾆσε τὸ διακριθιναι ἀνάγκκ ἅπασιν ἐλθεῖν, καὶ ἄλλα, οὕτως ἐστιν, ὧν κοινωνᾷ ἅπαντα ὸς τὸ ὅλον. Ex his τὴ φύσει distributis & distinctis paribus animalis quaeritur, quaenam sit animationis seu nutritionis cum plastica facultate principium. Venosum scilicet genus nos primum organum cum Galeno statuimus, Aristoteles, cor, esse arbitratur. Etenim sine sanguine nihilnutritur, & quod non nutritur, anima est expers. Venae enim sunt quasi radices, reliquis partibus nutrimenum suppeditantes. Et φocis praeterea, omnium partium nutriendarum, nihil aliud est, quàm materia ultima animationis, seu uegetatricis animae, quâ, propter nutritionem informari dicuntur, paulò post animalis animae partes participaturae, cuius principatus in corde existat, Materia autem κυήματος sua δυνάμει horum perfectionis graduum est particeps.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/73"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/75"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}