{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 93","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/93.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Quid enim attinebat illa describere, & in meum transferre librum, sed dumtaxat eorum, quae habent controuersiam, mentionem fecimus, & quae obscurius & breuius ab Aristotele scripta, interpretationem quandam requirebant quae planius declaranda esse censui, ut ratio & causae διαπλάσεως intelligerentur, quas tamen rationes nullas esse arbitratum Democritum, Aristoteles non immeritò reprehendit libro 2. de Generatione animalium. Verumtamen reprehendendus ipse est Aristoteles etiam (quod pace tanti uiri dixerim) quod is in ζωοτόκοις materiam τοῦ κυήματος dumtaxat unam dixerit, esse, nempe sanguinem mulieris menstruum, spermaticum humorem uiri atque etiam mulieris negans partem esse κυήματος, in quo quàm sit hallucinatus, & nonnihil à seipso etiam dissenserit, deinceps planum faciemus. In ζωοτόκοις animalibus ultimum nutrimentum, quo partes omnes similares nutriuntur, & adolescunt, geminum est, Vnum est spermaticus humor, quo nutriuntur partes albicantes & spermaticae, quorum differentia nota est Medicis. Alterum est, sanguineus humor, quo rubentes uegetantur & incrementa sumunt. Humor spermaticus generatur & fit à sanguine perfectiore alteratione, cum priores etiam yeνέσει & φύσει sint partes spermaticae partibus è sanguine generatis. Nam his adolescere desinentibus, sanguineae etiam nullo incremento amplius augentur, & tabe consumptis, simul uniuersum corpus contabescit, ut meritò Galenus paßim haec πρῶτα σερεά μόρια appellat.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 92","label":"92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/92"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 94","label":"94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/94"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}