{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De plastica seminis facultate 98","citation":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/98.md","author":{"name":"Jakob Schegk","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk"},"work":{"title":"De plastica seminis facultate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Instrumentum autem, seipso, non est aliquid, aut per se τόδετι quoddam, cùm alicuius sit, nempe animati corporis, à quo etiam suam habet essentiam. Fieri enim nequit, ut animatum ab inanimato producatur, cùm ψυχικὴ θερμότης, analogia respondeat coelesti corpori, cui esse suum inferiores naturae transcribunt. Verum in praesentia loquimur de uegetatrice anima perfectorum animalium, in quibus φυσιιώτατον illud esse dicimus, ut unumquodque generet sibi simile in specie. Alioqui sunt etiam inutilia πρεριττώματα, quorum causa animalia, ex animalibus generantur, ut pediculi, pulices, quorum propagatio sit diuersa ab ea, quae perfectis animalibus adscribitur, & qua similia producuntur à similibus. Hoc loco producens & productum similia non propriè dicuntur, sed quoad similitudo significat identitatem in specie substantiae, quae non similia sed idem specie similiter dicuntur esse. Etenim similia non sunt ἀπλῶς, ταυτὰ, sed τοιαῦτα quaedam. Vt si quod nascitur, patri aut matri simile figura corporis totius, aut partis cuiusdam, aut temperamento, dicimus esse. Proles autem nonnunquam neutri similis est, sed uel auis, uel atauis, nonnunquam prorsus degenerant, ut nulla sit similitudo in prole. Horum de quibus dixi, quae causa sit, quaeritur. Duae sunt causae, quibus fit aliquid, nempe efficiens & materia. Πλαστιικὸς, seu σπσρματικὸς λόγος est sua κινήσει continens causa, seu ἀκρότατον αἵτιον generationis formae substantialis, ut Hominis, aut Canis, aut Bouis, materia existente ultima, qua nutritur, & adolescit aliâs animal generans. Nam πεβιττωμα huius nutrimenti, eisdem alterationibus πλασικός λόγος alterat, quibus ipsum anima, seu animatum corpus gignentis alterabat, cuius uideli. ipse λόγος instrumentum existit, & à quo etiam uim suam motricem accepit.","prev":{"citation":"De plastica seminis facultate 97","label":"97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/97"},"next":{"citation":"De plastica seminis facultate 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/99"},"credit":{"text":"Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate","quality":"ocr"}}