{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Itinerariae 1.7.2.3-5","citation":"Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.7.2.3-5","ref":"1.7.2.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.3.md","author":{"name":"Jakob Tollius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius"},"work":{"title":"Epistolae Itinerariae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Offendi vero in Eo admirabilem totius Naturae, et omnium ferme Scientiarum cognitionem, inprimis autem Chemiae, Reique Metallicae. Addam et conjungam hic, quae tum temporis, et dehinc aliis, ex Illustrissimo PRINCIPE didici audivique. Cum de Fodinis Hungariae facta esset mentio, quod eas perlustrandi desiderio ardere me dixeram, hujus, ajebat, Sese esse sententiae, Metalla cuncta, uti caetera Vegettabilia, crescere et decrescere. Cui ut adstipulabar, exemplum referebat insulae Maris Inferi, Hetruriae objectae, Ilvae, de qua et Plinius, XXXIV. 14. unde per tria annorum millia, et amplius, plus esset Ferri egestum, quam tota Insula contineret terrae. Metallurgos autem ita illam Ferri renascentis reparationem machinari: occludere illos effossas et exinanitas Ferri venas quam dili gentissime, ne vel aer, vel aqua intrare valeat, atque ita derelinquere in annos LX. vel LXX. aliquando et centum. Tum eorum Posteros, seu Successores, easdem rursus aperire, Metalloque tumdeprehendere repletas. Id autem crescere per appositionem partium. Existimare vero se, ajebat, posse ita et Aurum et Argentum in exhaustis Fodinis restitui. Ac veram hanc Illustrissimi PRINCIPIS esse conjecturam post ipse in Aurifodinis Cremnicensibus deprehendi, ubi ipse, ante annos admodum LXX. vel LXXX. exinanitos Ductus (ipsi Gänge vocant) redimpletos vidi, subsidente monte, non autem appositione partium, quod Aurum non ita copiose atque Ferrum proveniat; nec ob puritatem Sulfuris, seu, ut Alii malunt, Terrae Salisque ac Mercurii provenire possit. Renatum autem Aurum testabantur varae vibiaeque, quibus effossi meatus subterranei solent sustentari, olim illic suffulciendo operi adhibitae, passim inter subsidentem terram exstantes; quae terra novo Solari Spiritu animata fuerat, et Auro impraegnata. Sustuli ipse inde luculentum frustum, in quo tamen Aurum non apparet, licet contundendo inde soleat colligi. et ut hic nascens vidi atque crescens, ita et haud procul inde decrescens ac fugiens, de quo postea pluribus. Addebam ego, quae ex HELMONTII mei didicissem Paradoxis. Chemicis, ex Anglico in Latinum sermonemame versis, ubi: Vitalem Solis calorem verum esse, ac per se subsistens Ens Spirituale, docet; ab ejusque semine, velut ab universali hujus Vniversi parente, omnia vera tactuique obnoxia corpora progigni, cum insertus aquae cum eadem in unum corpus coalescit. unde colligebam, quo haec Aqua purior sit, eo praestantius inde corpus gigni. non deficiente igitur in Aurifodinis purissima Aqua matre, fieri aliter non posse, quin Aurum regeneretur in humida terra, quae in illum tractum subsedit, quem calor ille Terreni Solis pervagatur.","prev":{"citation":"Epistolae Itinerariae 1.7.2.1-2","label":"1.7.2.1 to 1.7.2.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.1"},"next":{"citation":"Epistolae Itinerariae 1.7.2.6-8","label":"1.7.2.6 to 1.7.2.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.7.2.6"},"credit":{"text":"Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Tollius_epistolae.xml","quality":"ocr"}}