{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Itinerariae 2.10-13","citation":"Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 2.10-13","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/2.10.md","author":{"name":"Jakob Tollius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius"},"work":{"title":"Epistolae Itinerariae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Illud quoque TOLLII mei Manes mihi ignoscant, quod paucissimis locis duriora et fortia, si cum Romano loqui licet Callimacho, quaedam verba emolliverim: De Mortuis nihil, nisi bene, loquendum; sed et Mortuos omnia hona loqui post sua fata, decorum et verum esse puto. In Annotationibus Meis et Observationibus illud unice operam dedi, ut TOLLIO meo subservirem, obscuriora illustrarem, omissa superadderem, nimis pressa diducerem, tabellas aeneas necessarias suis locis insererem, curiosa non pauca adspergerem; et, ut paucis omnia dicam, uti Lectoribus prodessem simul, et eosdem jucundarum Observationum cognitione delectarem. quandoque etiam, sed manu parcissima, adnotavi, ubi diversa sentiebam et alia, atque TOLLIUS. Haec omnia Tuo Lector judicio et aequitati lubens permitto. Caeterum cuncta singillatim recensere, quae praestiterim, nec otii mei est, nec animi. TOLLII mei memoriae lubens volensque hanc opellam amicam ex esse dedico. Hoc tamen habeas optime Lector, Orthographiam mihi familiarem, Dispunctionem quoque mihi consuetam in his Epistolis occurrere: Indicem denique in fine subjectum, meae industriae deberi, ne meos, si qui forte fuerint, errores TOLLIO imputes innocenti. Tandem denique, ut apud omnes, et ipsam deinceps Posteritatem constet, qua religione, qua fide, quo candore, in recensendo hoc Amici mei Opere, versatus sim, ipsas chirographas TOLLII has Epistolas Itinerarias, et ad illas attinentia Schedia, in Archivo, quod vocant, Academiae Nostrae Duisburgensis dedicavi et reposui, ut collaturis et commissuris edita cum … copia hinc et facultas esset. Atqe haec erant, quae Vos Lectores nescire nolebam.","prev":{"citation":"Epistolae Itinerariae 2.5-9","label":"2.5 to 2.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/2.5"},"next":{"citation":"Epistolae Itinerariae 3","label":"EPIGRAMMA AD Virum Nobilissimum atque Excellentissimum, D. HENR. CHRIST","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/3"},"credit":{"text":"Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Tollius_epistolae.xml","quality":"ocr"}}