{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Montes divinitatis testes 11","citation":"Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/11.md","author":{"name":"Jakob Wilhelm Feuerlein","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein"},"work":{"title":"Montes divinitatis testes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"\"tendi in iuga quaedam et longissimos tractus; isti„usmodi autem tractus dorsum, quod latiusculum \"esse solet, et aliquot dierum iter, in plures mon\"tes ex utraque parte disruptum, est confusissima „congeries ruderum et fragmentorum. Praeter„ea una pars iugi alteri non respondet, nec uni„ formi serie continuatur; saepe etiam plane interVt uno verbo mentem „cisum est et hiulcum. Burnetii exprimam Symmetriam desiderat. Iniquitatem huius desiderati ostensurus, I. non oppo\"mam ATHANASII RIRCHERI opinionem, Terram „cinctam esse montibus ea ratione, quae circulos „quodammodo eos, qui in Coelo concipiuntur, re„ferat. Duas enim Montium per utrumque Polum \" transeuntium velut catenas esse asserit, quae ad an„gulos rectos se mutuo intersecant, ita ut duos Co„luros referant; esse et catenam aliam, quae Terrae „globum in medio dividat, quasi esset aequator; in\"ter aequatorem vero et utrumque polum ab utra„que parte seriem quandam montium inveniri, quae „duobus Tropicis respondere videatur; omnes ve\"ro hos montium circulos nexui terrae inservire par„tibusque omnibus continendis factos esse arbitra\"turk): nescio enim, an circuli isti montium satis probari possint, dubito de utilitate, qua partes terrae conectere atque connexas continere dicuntur et, si vel maxime firmo haec starent talo, facile tamen perspicio, Burnetium in ipsis his montium cingulis Symmetriam esse desideraturum. II. Melius fortask) ita Kircheri sententiam ex Mundo Subterraneo lib. II. excerpunt Ephemerides Eruditorum Parisienses an1666. a FRID. NITZSCHIO in Latinam linguam translatae p. 401. fortassis regeremus cum VARENIOL, IO. RAIOm), et BREREVVOODIO n), profunditatem maris fere aequalem esse altitudini sive elevationi montium et locorum mediterraneorum supra littora, ut quantum haec elevantur et extant supra littorum Horizontem, tantum alvei maris infra eum deprimantur, sive quantum assurgit terra a littoribus versus mediterranea loca, tantundem paulatim magis magisque deprimatur usque ad medii Oceani loca, ubi plerumque maxima est profunditas: quamvis valde dubitem, an exacta harmonia inter montes terrae et maris alveos ostendi possit eaque defendi; adhaec negari nequeat, si vel maxime sibi accuratissime responderent montes et aluei marini, hanc tamen relationem admodum esse occultam atque oculis humanis absconditam, et quod maximum est, Symmetriam, quae non in relatione montis ad respondentem ipsi alveum, sed in aequali distantia montium aequalium quaerenda esset, nihilominus desiderari.","prev":{"citation":"Montes divinitatis testes 10","label":"REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/10"},"next":{"citation":"Montes divinitatis testes 12","label":"REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/12"},"credit":{"text":"Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes","quality":"ocr"}}