{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Montes divinitatis testes 13","citation":"Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/13.md","author":{"name":"Jakob Wilhelm Feuerlein","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein"},"work":{"title":"Montes divinitatis testes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"cum pulchrum dicatur, cujus cognitio visu impetrata alicui placet p), quod uni minime pulchrum est, alteri pulcherrimum esse potest, nec facile quidpiam simpliciter & absolute pulchrum vel deforme appellari potest. Ita eaedem Alpes, quae Burnetio tantopere displicent, ut de deformitate earundem ad nauseam usque conqueratur, conterraneo ipsius IO. RAYO, qui iteratis vicibus eas conscenderat, atque suis oculis aeque ac Burnetius usurpaverat, ita placuerunt, ut pulchritudinem illarum satis laudare nequeat. q Quid? quod ipse Burnetius oculos suos animumque magnis terrae montibus delectari fatetur r)? quamvis hanc suam delectationem stuporis nomine mox insigniat. II. Si vel maxime varietatem rerum, harumque uniformitatem, & cumprimis ordinem ac proportionem universalia Pulchri requisita agnoscerem 5) (de quibus tamen valde dubito t) atque sic concep) in tantum Pulchrum bene definivit HAMELIVS de consensu veteris & novae Philos. lib. I. p. 575. r) in Theoria lib. 1. c. 9. ab initio & p. 82. 3) quae est Celeberrimi Dn. de CROSA sententia in Tr. du Beau, de qua v. S. R. D. BVDDEI Comm. de eo, quod in Theologia pulchrum est. 1) dissentit etiam à Crosa PI. Rev. 10. CASP. FVNCCIVS, in Disserconcederem, montes, quod ordine ac Symmetria carere videntur, pulchritudine etiam destitui, nondum tamen horridae deformitatis convictus esset aspectus terrae nostrae montosae, datur enim medium inter pulchritudinem atque deformitatem, saltem inter majores utriusque gradus, tali autem loco haberi ab ipso Burnetio debere montes, ex verbis ejus paulo ante citatis facili cognoscitur negotio. III. Quod seorsim ad irregularem terrae montosae figuram attinet, eam nemo pulchritudini e diametro repugnare existimabit, nisi caput formosi hominis.","prev":{"citation":"Montes divinitatis testes 12","label":"REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/12"},"next":{"citation":"Montes divinitatis testes 14","label":"REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/14"},"credit":{"text":"Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes","quality":"ocr"}}