{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae anni 1513 2.1-5","citation":"Jakov Baničević, Epistulae anni 1513 2.1-5","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.1.md","author":{"name":"Jakov Baničević","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic"},"work":{"title":"Epistulae anni 1513","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Serenissima Madama. Humillima commendatio: accepi nuper litteras Serenitatis Vestrae responsivas ad meas, habeo sibi immortales gratias, quod grato animo suscipit sinceram servitutem meam licet tenuem et nullius momenti, fungar semper in omnibus rebus officio optimi et affectuosi servitoris, et quod ad meam notitiam pervenerit nihil eam patiar ignorare. Quid autem fuerit datum in commissis Rome Secretario qui profectus est ad Catholicum Regem, vere ego nescio, quo ad responsa que attulit nihil simile videtur injunctum fuisse sibi, cum idem Secretarius retulerit nobis Catholicum Regem laudare confederationem Caesaris cum Serenissimo Rege Anglie et hortari ut quanto citius communicato consilio rumpatur in Francia, ex quibus constat nullatenus fuisse sibi suasas indutias persertim particulares: ulterius indutie iste Oratori Urreae, quando eas per me intellexit, cum eas antea semper et negaret et improbaret, qui eundem Secretarium ad Catholicum Regem expediverat, adeo sunt vise importune et acerbe, quod potuit mihi respondere verbum nisi plenum indignationis et improbationis facti, que si per Secretarium suum fuissent Regi Catholico suasa, non fuissent ita nova, preterea practica hujusmodi induciarum cepta est, ut clare ex multis constat, ante profectionem Secretarii ad Catholicum Regem: Hec volui explicare Serenitati Vestrae ne arbitretur id aliquo modo factum esse cum scitu Caesaris. Perperam et inique agit Sepulveda quod non monstraverit Serenitati Vestrae ea que afferebat a Caesare tam ad Catholicum Regem quam ad Serenissimum Regem Anglie, quum ita sibi injunctum fuerat et ipse spoponderat se facturum nec alia executurum quam que approbasset Serenitas Vestra, itidem promisit Secretarius se facturum, qui secundo fuit missus ad Catholicum Regem quod et ego cuperem scire si ita fecerit, ut in postremum melius provideatur, et sciam cui credere debeam. Venerant nuper littere ad Caesarem ex Mediolano de xxv. preteriti quibus nunciabatur Illustrissimum Vice Regem statuisse totis viribus aggredi Gallos et eos tota Italia explodere et ulterius prosequi, et ita faciebat omnes preparatus.","prev":{"citation":"Epistulae anni 1513 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/1"},"next":{"citation":"Epistulae anni 1513 2.6-8","label":"2.6 to 2.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.6"},"credit":{"text":"Jakov Baničević, Epistulae anni 1513. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/banic-j-epist-1513.xml","quality":"ocr"}}