{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 116","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/116.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Plutarchus tradit obesas mulieres, rore pannis aut mollibus velleribus collecto ac excepro, pinguedinem minuere ac consumere. i ρυσικαῖς αἰτίας. Mannam parvarum quarundam apum culicibus crassis similium opus esse scribit Christophorus Vega, à quibus gregatim arboribus insidentibus, guttatim quasi sudor defluat. Sennertus l. 4, c. vero similius existimat, dulcedine potius Mannae allici, quam eam efficere. An illud Ebraeorum idem fuerit cum vulgari, quaeritur inter doctos? Convenire plurima videmus: at discrepare in eo, quod ex eo mola fracto aut in mortario trito fiebant placentulae. Liquescit omne Sole; etiam Orientale, nisi praeveniatur. Vsum ejus pro saccaro legimus ad sitim in potu aqua soluto. Nomadicis pastoribus, qui Targae colunt solitudines. Scalig. Exer. 164. Mel mannae affine est. Venit hoc ex aëre: & maxime syderum ortu, praecipueque ipso Sirio splendescente fit, nec omnino prius Vergiliarum exorta sublucanis temporibus. Plin. lib. 11, c. 12. Itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur: ac si qui matutino sub dio fuere, unctas liquore vestes, capillumque concretum sentiunt. Hic ros postea ab apibus colligitur, in Vesiculis intra iplas alteratur, in cellulas puri liquoris instar refertur, in quibus postea fervet, & calore naturali coquitur. Vicesimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae servoris ipsius spuma concrescit. Plin. I. cit. c. 13. A vespis quoque fieri ex Aristotele Plinius docet. A Moluccarum quibusdam muscis in arboribus, quae formicis minores sunt. Hispanicae referunt navigationes. Copiam praecipue Litvania & Moscovia habent. Nota de rustico in cavitatem quercus melle repletam delapso, ab Vrso extracto, historia. De melle id accepimus quod de vino rasili ex Aristotele: adeo nimirum crassescere, ut nonnisi derasum bibatur. Sic in Troglodyticae parte quae dicitur Belgada, mel candidum adeò, ut nivibus quidem cedat: durum verò quasi lapis. Scalig. Exerc. 191. s. 1. Solidum etiam in Calicut, ita ut in Sportis contineatur. Melle servantur multa, multa etiam intereunt. Humor enim ei innatus non imbecillis, Quare ipsum sibi incorruptum corrumpit aliena. Iuglandes quidem in eo servant naturam. Peculiari enim humiditati resistunt oleagine; at Ficus Persica, Pyra, Mala, tabo fluida fiunt. Scaliger. Exerc. 179.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 113-3","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/113-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/113-3"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 117","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/117"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}