{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 12","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/12.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Ait quaedam de nutrimento stellarum, Cleomedes in libris κυκληκῆς διωρίας citante Dalechampio, & notarunt eadem Stoici. Laertius (apud Lipsium in Manud. ad Physiol. Stoicam) Nutriri, atque ali hac ignita (solem & lunam) & caetera sydera. Solem quidem è magno mari, quod sit fax, & accensio quaedam intellectu praedita. Lunam autem ex aquis dulcibus & potabilibus, quod sit aeri permixta, & vicina terrae. Ideo providentiae Macrobius in somnium Scipionis adscribit, quod sub Zonâ torridâ locatus Oceanus; Vt omnis nimirum latitudo, qua Sol cum quinque vagis, & Luna ultro citroque discurrunt, habeant subjecti humoris alimoniam. Absurda fronte primâ sententia: sensit tamen & Ambrosius (lib. 2. Hexam. cap. 3.) nec Libavius (l. 5. de Origine rerum abhorrere videtur. Communis mundo superest rogus, inquit Lucanus. Haec combustio unde nisi deficiente humore? Is deficere non potest, nisi in nutrimentum. Vide tamen astralem statuas, per aetherei spiritus in naturam syderum assumptionem. Artic. II. De Stellarum fixarum luce, magnitudine, motu. Tellas fixas octavus orbis habet, illasque nuOmero innumero. Diu observatae mille viginti duae; quas asterismis expressere Phoenices. Septuaginta quatuor Braheus addidit, quatuordecim circa polum antarcticum Houtmannus. Bartholin. de Coelo cap. 3. Magnitudo etiamsi diversa; major tamen terrâ, sextae magnitudinis si excipias. Distantiam ingentem magnitudo dabit: tanquam scintillas nos intuemur, at 14000 semidiametros terrestres numerant Astronomi. Lux illis nativa, noctu sese mortalibus ostendit: non quod interdiu Solis radiis extinguatur: sed quod illustratum medium speciem valentiorem recipit, minor & debilis per medium non sentitur delata. Scalig. Exer. 62. Visas & die Historici notarunt, haud sine indicio. Commodi temporibus per totum diem apparuere, in longum quaedam productae, ac si aëri infixae essent.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis xv","label":"DE STELLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/xv"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 13","label":"DE STELLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/13"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}