{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 171","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/171.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Sic Conchulas in altissimos montium verticibus sabulosis Marga & marmore putrefacto repertas Historiae referunt; quas quamvis diluvii universalis reliquias esse existiment: tamen non est verisimile tot annis mundi, tot injuriis expositas, durare potuisse, cum marmora ipsa tandem solvantur. Quod si ex exangui actu gigni sanguineum animal absurdum esse existimas; absurdum ego quod dicis exemplis demonstrare potero. Nilo recedente ex limo Sole tepefacto nascuntur animalia; quorum alia perfecta, alia semiperfecta glebae concreta visuntur. Diodor. Sicul. Altius intra terram gignitur rana venenata, ut nulla foramina quae videri possint, appareant, cum saxorum commissurae cuneis dividuntur, teste Agricola. De pluvia carnium & sanguinis plures extant historiae, idque non Sole exugente cadavera, sed humore alterante dispositum, fieri debuit. In fossa oppidi Beichelsteinii infra ex salice foetidus sanguinis erupit fluxus. Spirae ex panibus exisse dicitur: Suidnicii vellus nivis cruentum grandinis modo decidit. Et quid plura? Chymici ex Satyrio Symphito majore, Androsemo herba, pane vinoque succum plane sanguineum confici agnoscunt, qui digestionibus debitis in cruentae molae amplius coagulatur substantiam. Ex sulphure quod in oleo sini coquunt, massam conficiunt quae hepatis formam repraesentat: volucris denique Orcadica arboris fructus esse dicitur; comprobari in appendice Classis sextae videbis. Dari igitur posse carnem fossilem cum Libavio statuimus, & hoc discursu Classem hanc concludimus, illa quae de Diabolis metallicis hic dici poterant, ad Thaumatographiam Pheumaticam, quam Deo dante dabimus, rejicientes. Vnum adhuc cujus oblitus sum addo. Cum Henricus II Rex Galliarum Bononiae esset allatus est ad eum ex India Orientali ab homine incognito, sed ut apparebat, moribus barbaro lapis stupenda specie & natura, videlicet lumine & fulgore mirabiliter coruscantibus, quique totus veluti ardens incredibili spendore micabat, & jactis quoquo versus radiis ambientem aërem luce nullis fere oculis tolerabili latißime complebat; erat & in eo mirabile, quod terrae impatientissimus, si cooperiretur, sua sponte & vi facto impetu confestim evolabat in sublime; contineri vero includive ullo loco angusto nulla hominum arte poterat, sed ampla liberaque loca duntaxat amare videbatur: summa in eo puritas, eximius nitor, nulla sorde aut labe coinquinatus, figurae species nulla ei certa, sed inconstans & momento commutabilis; cumque esset aspectu longe pulcherrimus, contrectari tamen sese impune non patiebatur, & diutius contra adnitentibus aut obstinatius cum eo agentibus incommodum afferebat: quod multi multis spectantibus sunt experti: si quid fortassis ex eo enixius conando detrahebatur, nam durus admodum non erat, nihilo minor fiebat hujus virtutem ac vim esse ad quam plura cum utilem, tum praecipue regibus necessariam ajebat hospes, qui miraculum ostentabat, sed quam revelaturus non esset, nisi ingenti pretio prius accepto.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 170","label":"CAPVT XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/170"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 172","label":"CAPVT XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/172"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}