{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 234","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/234.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"CAPVT I. DE AQUILA. Quida primo reponitur loco: non quasi inter primas sibi locum venditet mensas (abhorret enim ab onibus) sed quod Rex avium supremum sibi vendicet fastigium. Est autem ex genere rapacium. Pes ei dexter sinistro major est, cerebrum adeo calidum, ut in pulverem redactum, etiam cum cicutae permistum succo, maniam inducat propinatum. Non bibit, quia praedarum sanguis videtur sufficere; in ultimo tamen senio, ubi rostrum prae siccitate incurvatum, potu vitam sustentat. Aelian. Visae sunt cubitalis magnitudinis: Visus & pullus, cujus alae expansae septem ulnarum aequarunt mensuram. Vngues viri corpulenti digitos, crura Leoninis majora. Id inter dresdam & Misenam factum testatur Gesnerus. Cum incubare debet, aëtidem lapidem adjungit, qui, quoniam incalescunt tantopere ac si bulliant, fervorem temperare dicitur. Exclusos pullos unguibus arreptos ad solem obvertit pro legitimis agnitos humeris portat, firmiores in sublime delatos demittit, demissos vola tu antevertit & suscipit, grandiores nido & regione exturbat. Faemina tam salax est, ut decies ter in die compressa, postquam surrexerit, si imias revocet, denuo accurrat. Visus tam exacti ut supra maria extra humanum elata contuitum, pisciculos minimos natare conspiciat. Quantum ad odorem, cadavera quingentis dissita milliaribus eo prosequitur. Vox boatui similis est, sed pulli ob praepeditam ab humore linguam, sunt muti. Inimicitiae illi cum gruibus. Hinc isti cum Taurum montem ex Cilicia transmittunt, lapillis in os sumptis VM. pris vocem cohibent, & noctu transvolant. Visu, rostro, & pennis fallentibus super nubes volat; ibi solis calore vitium oculis demitur, ipsa in fervore illo in aquam se demergit, nidum petit, febre corripitur, pennas excutit, à pullis nutritur & renovatur, facilius, si pastum habuerit serpentinum.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 232","label":"Cap. XIX. De Graculo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/232"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 235","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/235"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}