{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 241","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/241.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Et hujus opinionis sunt, Isidorus, Alexander ab Alexandro, Olaus Magnus, Gesnerus, Boetius & alii E contra Albertus & nonnulli ex coitu generariasserunt. Batavi ex propria inspectione in Groenlandia, Barniclas, quae ovis incubarent, pullosque educarent, sese invenisse affirmant. Sed ut haec consistere possunt, cum ex putridis nata ova ferant; sic evidentissimum videtur, quod de illis longo orationis tractu, Boetius prodidit. Vt quivis animadvertat haud fabulosa ista esse, adjiciam. Restat iam, inquit ille, de Anseribus quos Clagis appellant, quosque vulgo perperam in arboribus nasci in his insulis credunt, & quae hujus rei cognoscenda multo jam tempore studiosi, re diligenter explorata cognovimus, disserere. Mari enim illius interjecto, mihi magis eorum procreandi vis quadam inesse videtur, quam alicui alii rei. Variis enim modis, rerum in mari semper provenire conspeximus. Etenim si lignum in id projicias, temporis tractu, primum in eo excavato vermes nascuntur, qui sensim enatis capite, pedibus atque alis plumas postremo edunt. Demum anseribus magnitudine aquales, cum ad justam pervenerint quantitatem, coelum petunt, avium reliquarum more, remigio alarum per tera delati. Id quod luce clarius, anno à partu virgineo, millesimo quadringent nonagesimo pluribus spectantibus in Buchania visum est. Nam cum in ea ad Pethschlege castellum, fluctibus hujuscemodi lignum quoddam ingens delatum esset, rei novitatem, qui primi conspexerant, admirantibus, ad loci illius Dominum accurrentes, rem novam nunciant. Is adveniens trabem serra dividi jubet; quo facto; ingens confestim apparet multitudo partim vermium, aliis adhuc rudibus, aliis membra quadam formata habentibus, partim etiam formatarum perfecte avium; interquas quaedam plumas habebant, alia implumes erant.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 240-2","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/240-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/240-2"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 242","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/242"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}