{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 275","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/275.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"At haec ita intellecta velim, ut quod de singulis solis negarim, de omnibus conjunctis facile concesserim; Quia vero hanc rem non ex auditione cognoverimus, sed oculis testibus supra 50 (fere centenas) viderimus ejusmodi conchulas, iisque apertis fortus avium exiguos veluti ex ovo mox prodituros, cum omnibus membris avi ad volandum necessariis notaverimus & in manibus habuerimus, non erit omittendum hoc loco exactissimam earum descriptionem ponere: qua sic habet. Si quando malorum nauticarum pice illitarum portio in aquas eas Oceani in extremis partibus Scotiae, non procul ab Orcadibus aut Hebridibus deciderit, ibique aliquandiu jacuerit, cariem non solum sentit à vermibus intus generatis, sed quoque ab alga seu gramine marino undiquaque tegitur; Ejus enim graminis ibi est magna copia, quod omni ligno facile adnascitur, praesertim si piceam resudet pinguedinem, veluti mali nauticae, quae sunt abietes vel piceae, refina picis sua natura abundantes, ac deinde in usu navium eadem imbutae, ut nimirum carbasa veloci motu sursum vel deorsum duci trahique possint, ne alicubi firmius adhaerescant. Fert autem mare in fundo littorali hanc algam majoris vel minoris longitudinis, unde certo tempore emergit, sursumque fertur in superficiem aquae, fluctibus eam quasi evellentibus aut demetentibus. Haec ut in aqua nata, non facile putrescit, salinae naturae multum apud se habens. Ideo in Northollandia, aliisque multis locis ex eo gramine faciunt vallum munitissimum adversus impetum Oceani, ita ut remedium ab eo petatur, à quo morbus vel damnum infertur. Lignis itaque dictis malorum hac alga circumtectis, quae se insinuat in foraminula à carie relicta, successu temporis ab altera parte cujusque graminis crescunt conchulae exiguae, quae sunt subalbae vel onychini sive unguis manuum coloris, & in forma, cavitate, & oblonga figura ungui minoris digiti valde similes; quarum duae si conjungantur invicem, ita ut probe cohaereant, supremis partibus magis acuminatis, accipiunt algae extremitatem, & sunt firmiter clausae latioribus; quae postea aperiuntur, ut fructus maturatus sua sponte excidat ad volatum.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 274","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/274"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 276","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/276"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}