{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 277","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/277.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Hoc enim lignum calidius est, quam quernum, & ideo aereae viscositatis multum possidet, unde ignem facile corripit, & ubi vulneratum fuerit, resinam oleosam ex vulnere emittit adhuc virens; siccum vero sub aquis manens facile quoque putrescit; quercus econtra, quia frigidae & siccae est naturae, resistit diutius putredini, & sub aquis lapideam fere acquirit duritiem. Si quis consideret diversitatem & copiam immensam piscium seu animalium, quae in Oceano ac maribus passim nascuntur, non potest non fateri Elemento aquae inesse miram faecunditatem quod producat non solum animalium maxima, veluti cetos (quorum nonnullos sexcentorum pedum longitudinis, & trecentorum latitudinis intrasse in flumen Arabiae testatur Plin. lib. 32.) sed etiam tantam abundantiam & varietatem, ut 176 genera saltem in mari viventium idem autor recenseat, exceptis fluviatilibus. Admirari in primis liceat concharum marinarum pulchritudinem & diversitatem tantam, ut meminerim, me Raterodami apud Clarissimum virum Petrum Carpenterium, An. 1611, vidisse forte mille earum formas tanta copia, ut magnam cameram illis, tanquam pretiosis thesauris & spectandis naturae miraculis, instruxerit & exornaverit. Has esse luxuriantis naturae insignia, quibus ingenii sui ubertatem attestari velit, non est dubium. Ad decus enim & ornatum mundi potius ea spectare, quam ad necessitatem hominum dixerim, in quibus & formarum & artificii varietas affectata videatur. Inde quoque Oceani fertilitatem miram deducere possumus, ut qui terris in animalibus & Zoophytis generandis non solum non cedat, sed quoque anteferatur ex Naturae benignitate.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 276","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/276"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 278","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/278"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}