{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 285","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/285.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"illis figuris concavis reperiatur, quod tamen secus fieri deberet, cum substantia corporea evanescere nequeat, remanente ejus sola forma superstite. Adhaec si animalculatalia in gummeam ejusmodi substantiam, ut est terebintina vel refina, incidisset, alae vel pedes eorum inviscati apparerent, & non integre extensi aut directi, quod hic non ita sit, sed omnia integra videntur, veluti per Cristallinam pelluciditatem. Deinde si ex arboribus illud in aquam decideret, arbores illae non essent ignotae. Plin. lib. 37. c. 2. & 3. de succino tradit hoc modo: Pytheus, inquit, Gattenibus Germanicae genti accoli aestuarium oceani prodidit Mentonomon nomine, spacio stadiorum sex millium. Ab hoc, diei navigatione, insulam abesse Abulum. Illo vere fluctibus advehi succinum, & esse concreti maris purgamentum; Incolas proligno ad ignem uti eo, proximisque Teutonis vendere. Huic & Timaeus credidit, sed Insulam Baltiam vocavit. Mithridates in Germania littoribus esse Insulam ait, vocarique eam Oserictam, cedri genere sylvosam, inde defluere in petras. Certum autem est gigni in Insulis septentrionalis Oceani, & à Germanis appellari glessum, itaque & à nostris unam insularum ob id Glessariam appellatam, Germanico Casare ibi classibus rem gerente, Austraviam à barbaris dictam. Affertur à Germanis in Pannoniam maxime Provinciam: Inde Veneti primum quos Graeci Henetos vocant, rei famam fecere, proximi Pannoniae, id accipientes circa mare Adriaticum. Sexcenta fere millia passuum à Carnunto Pannoniae abest littus illud Germaniae, ex quo invehitur, percognitum nuper. Vidis enim eques Romanus missus ad id comparandum à luliano curante gladiatorium munus Neronis principi, qui haec commercia & littora peragravit, tanta copia invecta, ut retia arcendis feris podium protegentia succinis nodarentur; arma vero & Libitina, totusque unius diei apparatus esset è succino. Maximum pondus is glebae attulit 13. librarum. Haec Plinius.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 284","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/284"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 286","label":"CAPVT XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/286"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}