{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 339","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 339","ref":"339","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/339","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/339.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"CAPVT I. DE EXANGVIBVS in genere. Ilis equidem exanguium videtur natura, nec quicquam vel turrigeris Elephantorum humeris, vel taurorum collis, trucibusque in sublime jactibus, Leonum denique comparanda jubis; certum tamen nusquam alibi spectatius naturae artificium esse, nusquam eandem magis, quam in minimis, totam. In magnis siquidem corporibus facilis officina sequaci materia fuit. In his tam parvis, atque tam nullis, qua ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio. Vbi tot sensus collocavit in culice? ubi visum in eo praetendit? ubi odoratum inseruit? ubi truculentam illam & portione maximam vocem ingeneravit? qua subtilitate pennas adnexuit? praelongavit pedum crura! disposuit jejunam caveam, uti alvum! avitam sanguinis ac potissimum humani sitim accendit. Telum vero perfodiendo tergori, quo spiculavit ingenio! Atque ut in capaci cum cerni non poßit exilitas, ita reciproca geminavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque, fistulosum esset. Plin. l. 11. c. 2. Caeterum exanguium quatuor apud Aristotelem genera; Molle, Crustaceum, Testaceum, & Insectum. Mollia squamma carent, nec illis vel aspera cutis, vel testacea, sed ut in hominibus mollis. Nulla habent ossa, nulla viscera; si quid est, piscium illud proportionatur spinis, Polypum si excipias. Plin. l. 9. c. 28. Caput intra crura & ventrem; deest lingua, esculentorum ut voluptas discernatur, carnosum quiddam natura largita est. At habent cerebrum; habent & id quod ei parti proportionatur, cui sentiendi principatus in sangumeo genere mandatus est. Nec denegatus sexus. Asperiores omnes in mare partes, lineisque intervenientibus variae, cauda acutior, meatus gulae subditus, à cerebro in alvei pertenditima. idque ipsum ad quod fertur, mammae imitatur speciem. Duplex suprapositum habetur in faemina; subrubra eidem subjuncta corpuscula in utroque spectantur.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 337","label":"CLASSIS OCTAVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/337"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 340","label":"CLASSIS OCTAVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/340"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}