{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 383","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/383.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Ipsae vero squamae albent, quamquam in nonnullis aliquid plumbei subluceat: & ccum jam maturi sunt bombyces serificio, spicei aevadunt. Singulae etiam in utroque latere insioniuntur puncto, quem ambit circulus parvus. Dixi ibi vincula esse, id quod etiam apparet in chrysalide. Deinde squama octava, aut duobus punctis lividis distincta est, aut semicirculis lunatis, quasi duas lunulas se mutuo respicientes cornibus inscripsisse. Veruntamen non sunt pares in omnibus. Nam alicubi magis sunt conspicui, alicubi evanidi, subtiliores, tenuiores, magis plumbei, magis albentes &c. Hinc bini circuli leves, post quos qui sequitur, duos nodos habet, usque ad eum qui podici imminet, & apicem seu cuspidem surrigit. In majoribus observantur protuberantiae in squamis singulis, sed tamen hae sunt eminentiores in tertiis. Cranium ipsum corneum quidem est, sed divisum quasi in tres partes, dextram scil. & sinistram, quas putes oculorum notas esse, & deinde oris compagem, quae iterum in appendices, & maxillas quas, in quibus serratae dentium figurae, distinguuntur. Per totam dorsi longitudinem gula protenditur usque ad fulcra caudae, super quibus inter ultimam squamam est exitus alvi. Conspiciuntur etiam in dorso usque ad plectrum caudae, quidam nervi continua diastole & systole mobiles, quo pacto moveri cor & arteriae solent. Et hi nervi ex albedine flavent, cumque distrahuntur, viridem gulam, seu intestinum detegunt. Cohaerent plectro, tanquam ibi esset respirationis quidam exitus, quanquam non respirent. Sed vitae sedem ibi esse non est dubium, licet deprehenderim in nymphis partem quandam rubeam ut infra docebo, palpitantem per se solam instar cordis.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 382","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/382"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 384","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/384"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}