{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 392","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/392.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Erat parvus cum suo prodomo, sed tamen spissitudinis justae. Verum bombyx in eo non abiit in nympham, nec necydalum absolutum, ut mox exponam. Illud videtur dubium esse, num sericum ex alvi exitu promant, an ex ore, quanquam semper ore & anterioribus pedibus distribuant. Non leve argumentum est, quod iuxta caudae fulcra in imo ventre conspiciatur quoddam rimae vestigium, & extremitas utraque materiae sericiae in ventre respiciat illum locum. Astipulatur & egestio excrementorum in ipso operis initio. Sicut enim cum infantem exclusura est puerpera, quicquid sordium est in vesica & recto intestino, id compressum expellitur, ita in bombyce à serico foras contendente fieri quis existimare possit. Ita instante labore venter tumentior apparet: à ventre incipit maturitas flavitie designata. Ea exit primum, ubi prius maturuit. Erucae & bombyces insuper lanugine quadam filosa, circa pedes junguntur pavimento. Nonnulli inter texendum conspiciuntur à dorso inniti, ut è ventre sericum extrahatur, & digeratur ore, pedibusque facilius. Haec poterant afferri pro prima sententia. Sed hanc falsitatis redarguunt alia firmiora. Nam ipse oculorum obtutus contestatur, quiescente ventre filamenta ore deduci, eaque viscositate sua adhaerentia retracto collo paulatim protrahi. Itaque non tantum in dorsum reclinati bombyces sic filum trahunt, sed & prostrati in ventrem, ubi tamen vermis totus libere sese vertit. Deinde nec ano, nec rima sub cauda exire potest. Nam ex serici loco ad intestinum nulla est via; Et rima caudae, quae designat genitalia futuri necydali, obducta est pelle. Insuper, antequam sericum exeat, crebro ganniunt bombyces, quasi vomituriendo pellicerent ad fauces materiam.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 391","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/391"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 393","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/393"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}