{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 399","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 399","ref":"399","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/399","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/399.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Necydalorum quae species sit, tum ex dictis patet, tum superius satis est expositum: Illud adτεύdendum est, quod alvus in aurelia contractior fit & foris distentione inflationeque crebra tercari de tia parte fiat longior, & major. In aurelia est ruptura trifida à vertice per dorsum thoracis. Et ibi prodit necydalus. Caeterae partes sunt integrae. Omnibus jam necydalis natis reliquis ante 14 Iulii, duo folliculi integri remanserunt, quasi e, b nihil reddituri, licet densi admodum essent. V. m. I nus masculus sphaericus parvus, alter faemineus hi, si duplo longior & satis amplus, paululum circa dorsum vermis in gibbum elatus, uterque albae in, s stuppae, sed seriei subviridis in citrio; quanquam sontis dilutior esset color in illo. Cum sphaericum cultes tri acie dividerem, cadaver in conspectum proqus esdibat semibombyx, & seminympha foris. Nam inati anterior pars plane bombyx erat, posterior nympha, siquidem non totam exuerat pellem, sed tantum ejus posteriorem portionem, quae juxta aderat in folliculo. Dispositio cadaveris erat incurva, ita ut priores pedes in pectore fere tangerent posteriorum par primum. Hic enim nter primam posteriorum syzygiam & secundam ruptum erat corium, ita ut nympha esset galeata pristinis exuviis, in quibus caput pectusque cum sex pedibus, & portio ventris cum primoribus duobus. Remota pelle, & aurelia, intus absolutus stabulabatur necydalus mas, isque vixerat, argumento, quod dum conaretur exire biduo antequam secarem, folliculum liquore perfudisset; imo & jam 19 Iulii cum liberarem penitus, motus indicia in ventre & pedibus luculenta praebuit: Causa cur non potuerit sese exuere & prodire, deprehensa est in cranii bom. bycis pertinace cohaesione, ut & in pedum anteriorum, lorica firmiter connata. Itaque licet in dorso thoracis rimam tam in aurelia quam senecta fecisset, tamen extrahere caput & pedes non potuit. Sic ergo paulatim elanguit. Animadverti hic naturae ingenium.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 398","label":"398","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/398"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 400","label":"400","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/400"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}