{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 414","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/414.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Prior parvi est, aurea, & argenteis lineis distincta: posterior magna admodum in medio dorso, papilionum alis non valde dissimilis, radiisque quinque hordei aristis similibus, membranaque constans. Radii priores longiores sunt, posteriores breviores, contra quam in membrana, quae singula radiorum intervalla, veluti intertexta occupas, paulatim crescit. Eadem quoque varia est. Lineis enim argenteis, in medio duarum nigrarum sitis, distinguitur. Haec in medio dorsi cavo, veluti in vagina conditur. Alia est à podice ad caudam etiam aurea, demptis ejus fimbriis quae nigricant. CAPVT VII. DE DELPHINO, EXOcaeto & Fiatola. Elphinis tam acutus est visus, ut piscem etiam in caverna abditum, cernant: Oppian. tanta celeritas, ut plenam velo ventisque secundis injectam navim, velocitate ab iis victam, Bellonii dederit observatio. Causam quidam in pinnas conjiciunt; in pondus corporum nonnulli. Membrana inter cornua extensa velorum loco uti, Clariß. Baudarcius existimat. Tantus iisdem erga se invicem amor, ut; quodam apud Cariam capto & saucio, ingens eorum ad portum accesserit multitudo, recesserit demum dimisso. Nautis sibilum edentibus diutius circa navem commorantur; at tempestate exorta, aliquo, qui Delphinum occidit, in navi existente, ad ultionem undique concurrere, Graecorum nautarum tradit credulitas. Tranquillo mari lascivientes, flatus, ex qua parte veniunt, praesagiunt; item spargentes aquam turbato, tranquillitatem. Plin. l. 8. cap. 35. Thomae exhalationum hyemali ingruente procella ab imo maris exsurrectio hujus causa est, inde excitari calorem in Delphinis existimat, eosque erumpere crebrius.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 413-2","label":"CAPVT VI. EX CONQvu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/413-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/413-2"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 415","label":"CAPVT VI. EX CONQvu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/415"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}