{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 43","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/43.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Cinerum quoque tanta copia, ut pondere domus collapsae sint, arbores in triennium detruncatis ramis, steriles factae fuerint, cineribus omnia pervia, enecata animantia fame ac tabe, aquae etiam suaves in amaras sint versae. Diat Iesuata. Sunt verò etiam occulti ignes ibi nimirum, ubi calidae, tepidae, vel acetosae effluunt, aut ubi exhalationes erumpunt, sive salutares, sive noxiae. ubi pręterea loca videntur adusta. Strab. in Geograph. In Asia regio est, quae adusta dicitur, longa stadia quingenta, lata 50, sive ea Misia, sive Meonia nominanda, inquit Strabo. Hęc nullam habet arborem, pręter vitem exustum vinum ferentem ita elegans; ut nulli laudatorum cedat. Nec existimes in una tantum morari illos ignes angustiae pertingunt certè per longa spacia sub terris. Agricol. lib. 4. de nat. effl. c. 24. in Campania ex Cumis per Bajanum, Puteolanum, Neapolitanum; Ex Campania etiam pertingere videntur ad Insulas, Aenariam, Vulcanias &c. Hinc scitè Pindarus finxit Typhonem Gigantem, fulmine ictum sub his locis humatum jacere. Art. IV. De ortu ignis subterranei. DLacet jam ortum horum ignium inquirere quidque sit quod eos accendat & alat. Fabulosa de Aetna (de hac plenius cap. 4) tradunt Poëtae. Hyginius μυθολογ. cap. 152. Tartarus ex terra procreavit Typhonem immani magnitudine, specieque portentosa, cui centum capita Draconum ex humeris enata erant. Hic Iovem provocavit, si vellet secum de regno certare. Iovis fulmme ardenti pectus ejus percussit, qui quum flagraret, montem Aetnam, qui est in Sicilia, super eum imposuit ex eo adhuc ardere dicitur. Isidorus lib. 14, c. 8. Sulphuri attribuit, quod agitatione ventorum accendatur. Iustinus aquis ali asserit. De Hecla refert Blefkenius, quo igne quave materia ardeat, ignorari: cum vero per totam Islandiam sulphur effodiatur, sulphuream materiam aliquando ibi accensam videri. Haud longè ab Hecla sunt sulphuris fodinae, inquit Bertius in Islandia. Nobis certum nutrimentum igni suppetere subterraneo, illudque tale quod in aqua etiam ardeat. In montibus enim hisce fit aquarum à scriptoribus mentio, & nos ostendimus in mari quondam arsisse; Lydiat verò I. de origine fontium, valentissimum in maris gurgitibus ignem reperiri existimat, idque terrae motu ostendit.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 42","label":"CLASSIS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/42"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 44","label":"CLASSIS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/44"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}