{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 44","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/44.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Non potest igitur fomes ejus esse arida & similis terrae, quam Dersam dicimus. Etenim ea citò, & igni consumitur, & aqua restinguitur. Nec Marga, quia haec non ardet, nisi sulphurata, & bituminosa. Sulphur ardet quidem, sed non minus aqua cito extinguitur. Bitumen ergo. Et certe hoc primum subjectum esse videtur. Nymphaei crateri fontes subesse scribit Strabo; aquis bitumine scatentibus ardere apponit Plinius lib. 2. cap. 106. Bitumen ardens ad Heclam Istandiae montem emittit ignem, qui consumit aquam. Lapides rivorum & arenae ad Hephestios Lyciae montes ardent, & bituminosi sunt. Naphtae magna cognatio ignium, transiliuntque protinus in eam undecunque visam. Plinius lib. c. Bitumen igitur pabulum ignium existimemus. Accenduntur verò à spiritu ignito, is ignescit, cum ipsum frigus vel exprimit, tanquam nubes fulgura elidunt, vel in locorum angustias impellit, per quas se torquens, exitumque quaerens, ipso conflictu exardescit, atque inflammatur. Agric. lib. cit. Art. V. De miraculis Ignium in duratione, ustione, & extinctione. Gnes quidam sunt perpetui. Asbestos lapis Hsemel accensus extingui non potest, ideoque in sanis idolorum & sepulchris collocatum scriptores memorant. Solinus cap. 12. Erutum quondam sepulchrum in quo candela supra millesimum quingentesimum annum ardebat, tacta inter admotas manus in tenuissimum abiit pulverem. Vives ad lib. 21, de Civitate Dei. Visi à Vive Parisiis Lichni, qui semel accensi, nunquam absumti sunt. In Britannia Minervae delubrum perpetuum ignem habuit, ubi tabuisset, in globos saxeos conversus est. Solinus c. 24. Polyhist. Idem de ligno quodam juxta Vrabam in novo orbe traditum, Sunt & quidam ignes, qui non urunt, sive simpliciter, sive in certa materia, sive miraculosè, In Pythecusis, inquit Aristoteles adnur. c.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 43","label":"CLASSIS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/43"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 45","label":"CLASSIS SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/45"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}