{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 446","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 446","ref":"446","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/446","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/446.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Nam, quamvis hoc ad sui conservationem sit imbecillius, & nullo firmamento nixum in vappam ocyus concedat (faex enim sustinendo vinum radix est) tamen liquidius quia est, & in omnes bibentis venas penetrabile, sanguinem celerius incendit, inebriat, mentemque dejicit. Iason Pratens. de morbis cerebri. Ast in hanc seriem mulieres non pertinent; nec qui vel austerum post dulce vinum bibunt, vel musto delectantur. Mulieres enim humidis. mi sunt corporis, crebro depurgantur, patulas vias obtinent. Macrob. in Saturnal: quia tamen & debilius habent Cerebrum, & angustiores capitis suturas, melius est cum Alphonso Lupejo dicere; furiosa raro accendi ebrietate, obtusa corripi saepius. Vinum autem dulce poros obstruit; per quos vini austeri vapore ad primum sensorium ascendere poterant. Ebrietati denique dulcedo repugnat adeo, ut Medici eos qui ad periculum vino distenduntur, plurimum primo cogant vomere, & post contra fumum, qui in vinis mansit, melle illitum panem offerunt. Macrob. Saturnal. Varios gestus quod attinet, in varietate humorum partiumque fundantur. Quia fumi ex vino synciput partesque anteriores occupant, ex cervisia posticas, retrorsum ex hac temulenti aguntur antrorsum ex illo. Obliviosi illi ac somnolenti, clamosi isti & loquaces. Lemn. I. 2 de Occult. cap. 19. Longinqua minus vident, quia spiritus optici crassiores redduntur. Sanguinei rident. Cholerici loquuntur & insaniunt. stupidi Phlegmatici. Meiancholici tristes: & quia omnibus spiritus luminosi vaporibus turbantur rota diversorum colorum, circa lumen candelae apparet omnibus. Gordon. Lilio Medic. part. 2. 21. Lachrymas si profundunt, cum jucunditate id faciunt. Nam sic redundantem in corpore profundunt humorem, copiosoque liberantur vapore. Rhodig. I. 12. cap. 4. Balbutiei causa humiditas est. Hinc enim lingua extenditur, sicut spongia impleta aqua, & ob tumorem ac crassitiem sermonem articulatum non reddit. Iacob. Pratens. de Natura vim. Caeterum ebrietati multa resistere experientia docuit. Brassicam inprimis crudam, illam praesertim quae plus caeteris rubescit, id facere Lemn. l. 2. cap. 11. de occult. testatur, calidam maceratam capitique circumpositam Galen. l. 2. de Composit. Medicam. cap. 5.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 445","label":"ARTICVLVS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/445"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 447","label":"ARTICVLVS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/447"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}