{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 458","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 458","ref":"458","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/458","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/458.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Hinc illi Statica Medicina, in qua inter caeteros Aphorismos & hi sunt: I. Perspiratio insensibilu solet esse longe plenior quam omnes sersiles simul unitae. II. Si corporis pondus plus solito angeri incipiat, sine majore cibi vel potus additione, vel sensibilium excrementorum retentione: facta est adt ipneustit. III. Perspiratio quae salubriter aufert e corpore multum, idque inutile pondus, non est quae cum sudore sit, sed ille halitus invisibilis, qualis hyeme uno die naturali ad quinquaginta uncias & ultra exhalare potest. IV. A somno ante excretionem sensibilium excrementorum quisque sentit se leviorem, quia revera factus est levior solito tribus libris circiter. V. Spacio unius noctis sexdecem unciae lotii plus minusve; quatuor cunctorum excrementorum per alvum, quadraginta & ultra per occultam transpirationem evacuari ut plurimum selent. IV. Pluribus unica die naturali per insensibilem transpirationem tantum evacuatur, quantum per alvum quindecim dierum cursu. VII. Si aeri aestivo frigus superveniat, illa die supposita bibendi libertate, tertiam partem circiter perspirationis exire prohibet. quae nisi fiat sensibilis, facile ad putredinem vel ad Cachexiam disponit. VIII. Aestate corpora temperata sunt minoris ponderis quam hyeme tribus libris circiter. IX. Aestate calori superveniente frigore, eodem die libra circiter excrementorum insensibilium magna ex parte difflari prohibetur. X. Ab aequinoctio autumnali ad solstitium hyemale qualibet die minus libram circiter perspiramus; inde usque ad aequinoctium vernum liberius incipimus perspirare. XI. Stomachus cibo refertus. si inter dormiendum absolvat primam coctionem, illius noctis perspiratio magna ex parte ascendit ad quadraginta uncias; si non absolvat, ad octoderim circiter. XII. Cibi multum nutrientes, excepta carne vervecina, à caena ad prandium non solent perspirare ultra octodecim uncias. XIII. Cibi copiosi sed tenuis nutrimenti, noctis spacio in plurimis ultra quadraginta uncias perspirare possunt. XIV. Caro vervecina facile coquitur & est vaporosa. Perspirat enim noctis spacio trientem. librae magis quam caetera solida edulia. XV. Somnus inquietus impedire solet trientem solitae perspirationis. XVI. Perspirationem insensibilem cursu septem horarum in dormiente, inveni in multis esse quadraginta unciarum circiter, in vigilante viginti.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 457-2","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/457-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/457-2"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 459","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/459"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}