{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 462","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 462","ref":"462","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/462","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/462.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Atque adeo postquam illis promissa barba exorta est, nullo jam vestitu utuntur, sed capillos quidem à tergo multo infra genua demittunt, barbam autem ante ad pedes protrahunt: deinde cum totum corpus pilis obduxerunt, seipsos cingunt illis vestimenti loco utentes. Sed & veretrum illis est valde crassum, adeoque magnum, ut ad pedum usque malleolos pertingat. Sunt porro simi atque deformes. Qves autem eorum sunt agnis nostris pares; hoves & asini ad nostrorum arietum magnitudinem accedunt: equi item eorum, & muli, cateraque veterina animalia arietes magnitudine non superant. Horum Pygmaorum tria millia Rex Indorum in suo comitatu habet. Sunt enim sagittarii peritißimi. lustißimi autem sunt, & iisdem quibus reliqui Indi legibus utuntur. Lepores & vulpes non canibus, sed corvis, milvis, cornicibus, & aquilis, venantur. Lacus est apud eos octingentorum stadiorum ambitum habens, cui, quoties à nullo vento agitatur, oleum supernatat: quod quidam ex ejus medio scaphis hauriunt, navigiolis per eum navigantes, atque eo utuntur. Vtuntur autem & oleo ex sesamo & ex nucibus: sed praestantius est, quod è lacu illo hauritur. Hactenus ille. Antonius Pigaferta inter Moluccas in insula quadam eos comperit; sed & in insula Caphi. Iovius l. 3. de rebus Moscoviticis, ultra Lapones esse scribit. Odericus denique de reb. Indicis l. 1. trium palmarum à se compertos, qui aetatis anno quinto jam gignerent, asseverat.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 461","label":"ARTICVLVS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/461"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 462-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/462-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/462-2"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}