{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 490-2","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 490-2","ref":"490-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/490-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/490-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/490-2.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Malleus quippe Turcarum erat Scanderbegus, Sydus illarum terrarum Scaliger, columna Ecclesiae suae Hunnius. Quid vero dicam de Gunthramo Rege Francorum? Mirum est quod iste habuit. Cum enim aliquando venationiintentus, per nemus vagaretur, forte à sociis avulsus, unotantum comite, cujus fidem prae reliquis perspectam habebat, ad aquae gelida rivulum delatus est. Vbi cum sopor gravis eum opprimeret, reclinato in servi sinum capite, obdormiit. Ibi rem mirandam servus animadvertit: Ex dormientis siquidem ore bestiolam vidit prorepere, & recta ad rivulum tendere, quem cum frustra omni conatu transire laboraret, servus evaginatum gladium rivo imposuit, per quem cum bestiola facile evasisset, in foramen proximi montis irrepsit, & post horam inde regrediens, eadem via in os regi reversa est. Experrectus deinde Rex, servo narravit, quod sibi per somnium visus esset, ad ripam ingentis fluminis delatus esse, & per ferreum pontem transiisse, inde ad montem pervenisse, in quo grande auri pondus latuerit. Quod cum servo suo exposuisset Rex, & vicißim ex illo audivisset, quid se dormiente menstri acciderit, ambo ad montem istum contendum, ibique defossam ingentem auri vim defodiunt. Heidfeld. in Sphynge cap. 14. Marinus Mersennus in Genesin Somnium hoc Diabolicum appellat. Magis mirum illud est, quod Schmalcaldensis ille nabuit. Descriptionem qui voluerit, Peucerum de Divinatione videat. Ego illius loco Davidis Parei appono, quod sic, ab eo descriptum est Videbam, & ecce bomagnus & lassus extendens caput ad Orientem; & ecce ab oriente venit Aries, qui habet tria cornua, & incurrit in hovem, & laesit ejus crura posteriora, & firmavit se bos & fortius stetit, & vidi quod hos lassus fortius figit pedem.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 491","label":"ARTICVLVS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/491"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 491-2","label":"ARTICVLVS V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/491-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/491-2"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}