{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 50","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/50.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Itaque & impetuose adhibitis movetur ignibus, & aquis injectum, non parum refrigerat. Quod verò corpora non putrescunt, frigori id adscribitur; sed tribui potest spiritibus frigoris ex crasi, quales sunt in Fulminibus nonnullis: nam & ab his enecta animalium corpora non facilè corrumpuntur, durantque diu nisi superveniat causa potentior, illamque expellat. Art. III. De putredine Aëris. EX putredine aëris oritur pestilentia, quae diversarum constitutionum respectu diversimodè etiam se habet. Locris & Crotone nunquam fuisse annotatum est. Plin. lib. 2. c. 16. Sic & in illa Aethiopiae parte, quae accolit fluvium Nigrum; In Mauritania vastat omnia. Tholosae aliquando, & in Provincia tam diu duravit, ut septenuium perseveraret. In Septentrionales populos tam saepe & adeò debacchatur, ut aliquando agros integros exhauriat colonis. Scaliger Exerc. 32. Observatum in meridionalibus partibus ad occasum Solis pestilentiam semper ire, nec unquam ferè aliter nisi hyeme, nec ut ternos excedat menses Mediolani anno 1524 tantopere, saeviit, ut panis recens per noctem aëri expositus non solum mucidus evaserit, sed totus scatuerit vermiculis, bene valentes intra sex aut octo moriebantur horas. Cardanus de rerum varietate, lib. 8, cap. 45. Anno verò 1500 triginta millia Londini absumsit. Constantinopoli aliquando trecenta millia; totidem in Civitatibus Vandalicis per solum autumnum. Tempore Petrarchae tam valida Italiae incubuit, ut ex mille hominibus, vix decem superessent. Alsted. in Chronol. Quod verò pestilentiae actio varia, in climate hoc vel illo, animalium speciebus, & hominum individuis; id ex causarum agentium robore, & patientium fit dispositione. Forest. l. 6. obs. de Febre. Si causa agens ex terrae aut aquae squalore non valida fuerit, ex brutis malè duntaxat afficit ea, quae secundum dispositionem tali veneno similem parata sint.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 49","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/49"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 51","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/51"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}