{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 74","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/74.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Tantam enim illud pelagus pratorum refert similitudinem, ut quo vertuntur ipsi fluctus, eodem germina omnia convertantur, ut herbarum magis quàm undarum videantur procellae. Hinc periculum navigantibus, primum Columbo. Ovetan. l. 2. c. 5. Nam ramusculorum flexibus ne converti possint implicantur navigia. Profundum illius vehendis sufficit triremibus; herbae tamen ab imo exsurgunt, in superficie coalescunt, superant interdum palmis quindecim. In mari rubro, refert Plinius l. 13. c. 25. sylvas virere, laurum maximè, & olivam ferentem baccas, & si pluat, fungos, qui Sole tacti, mutantur in pumicem. Fruticum ipsarum magnitudo, ternorum est cubitorum, caniculis referta, ut vix de navi respicere tutum sit, remos plerunque ipsos invadentibus. Qui navigavere ab Indis Alexandri milites, frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemtam, Sole protinus in salem arescentem versam. Polybius etiam narrat in mari Lusitanico gigni quercus, quarum glande Thynni vescantur & pinguescant. Athenaeus lib. 7. Artic. IV. De Maris salsedine. AIra haec DEI in natura opera; sed duo maUxima, quae mari tribuuntur mira, salsedo & reciprocatio. Traditur equidem in Meridionali Oceano Insulam esse, cujus mare quo illa alluitur dulcescit, quod & Diodorus Siculus testari videtur, & de mari Scythico asserere: Plin. l. 6, c. 17. Sed id nimio fluviorum affluxui tribuitur, & quantulum hoc ratione reliqui maris. Caeterum de causa salsedinis inter Philosophos disceptatur. Aristot. lib. 2. meteor. c. 1, Maris naturam & Solis efficaciam in auxilium vocat. Aqua enim marina propter commistionem terrae ex fundo & littoribus sit crassior; Sol verò calore suo partes in superficie tenues educit, & in vapores resolvit, qui calore adusti, & aquae permisti salsedinem ei conciliant. Subsidium discursui corpus humanum praebet, in quo calor nativus dulcissimos cibos in salsum resolvit humorem, qui in renibus collectus egeritur.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 73","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/73"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 75","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/75"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}