{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Thaumatographia naturalis 85","citation":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/85.md","author":{"name":"Jan Jonston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston"},"work":{"title":"Thaumatographia naturalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Iuxta Harpasa oppidum Asiae, cautes stat horrida, uno digito mobilis: eadem si toto corpore impellatur, resistens. In Taurorum Peninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. In agro Ardano frumentum satum non nascitur. Ad aras Murtias, in Vejente & apud Tusculanum, & in sylva Ciminia, loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. Plin. I. 2, c. 94. In Crustumino natum foenum ibi noxium, extra salubre est. Quaedam verò terrae ad ingressum tremunt ut in Gabiensi agro non procul urbe Roma, jugera fermè ducenta, equitantium cursu, similiter in Reatino. Pulvis in Puteolanis collibus maris fluctibus opponitur, mersusque protinus fit lapis inus inexpugnabilis undis, & fortior quotidie, utique si Cumano misceatur caemento. Plin. I. 35, c. 13. Eadem est terrae natura quae quaelibet magnitudine excisa & demersa, in mare, lapidea extrahitur. In fonte Gnidio dulci intra octo menses terra lapidescit. Ab Oropo etiam Aulidem usque quicquid terrae attingitur mari, mutatur in saxa. Terrae cultura quondam magni apud Romanos precii. Serentem invenerunt dati honores Serranum, unde cognomen. Aranti quatuor sua jugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato Viator attulit Dictaturam, & quidem ut traditur, nudo, plenoque pulveris etiamnum ore. Cui Viator, Vela corpus, inquit, ut proferam senatus populique Romani mandata. Hinc Plinius lib. 10, c. 3, ad quaestionem unde tanta tum ubertas? respondet. Ipsorum tunc manibus Imperatorum colebantur agri (ut fas est credere) gaudente terra vomere laureato, & triumphali aratore: sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eadem diligentia arva disponebant, qua castra: sive honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam & curiosius fiunt.","prev":{"citation":"Thaumatographia naturalis 84","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/84"},"next":{"citation":"Thaumatographia naturalis 85-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/85-2"},"credit":{"text":"Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis","quality":"ocr"}}