{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammata et elegiae 3.3.1-46","citation":"Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 3.3.1-46","ref":"3.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.1.md","author":{"name":"Jan Panonije","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije"},"work":{"title":"Epigrammata et elegiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Legimus, o vates, tua carmina, carmina Phoebo\nDigna, nec Orpheis inferiora sonis;\nPulchra quibus tenerae commendas dona puellae,\nGrata refers animo quae nimis esse tuo.\nNec tantum dono, quantum donante moveris,\nAuctor momentum munere maius habet.\nAst ego, pace tua liceat modo vera referre,\nQuod sedeat nobis commemorare velim.\nNec quia Thersites videar moniturus Ulixen,\nHoc nostrum debes spernere consilium.\nCernere amor rectum, te non sinit, ast ego cerno\nPlurima, quem vinctum nulla puella tenet.\nCenseo, ut hoc dubium suspectae munus amicae,\nA digitis iubeas eminus esse tuis.\nFemineae mentes multum levitatis abundant,\nEt semper varium femina pectus habet.\nFemineo impulsu (non est ea fabula falsa),\nOccidit prolem, trux Catilina, suam.\nTarquinius socero, rapuit male regna, necato,\nTulla caput sceleris consiliique fuit.\nQuem detestato quondam iugulaverat ense,\nNunc gemit ereptum, garrula mater, Ityn.\nAd Styga deportant terebratas Belides urnas,\nAgmina cognatos ausa necare viros.\nQuod fertur quondam per saecula cuncta suisque\nOrba viris Lemnos; femina causa fuit.\nQuam simul insanis, tangens Venus improba, flammis,\nIntima vibratas, fixit in ossa, faces,\nNaturale malum funesto augetur amore,\nTunc furit, ut patrio Thebais acta Deo.\nTunc vel Chalcidicis est inconstantior undis,\nTunc est Hyrcana tigride saeva magis.\nTunc levibus levior stipulis et fronde caduca,\nQuam raptam praeceps, fert per inane Notus.\nNec curat famam; nullum patrare veretur\nFlagitium; caecus quidlibet audet amans.\nEsse potest aliquis vestrorum inimicus amorum,\nInvidus esse potest; aemulus esse potest;\nQui te forte alias confinxit amare puellas,\nEt rem, vesanam detulit ad dominam;\nIlla fidem falsae tribuit temeraria culpae,\nQuisquis amat, nimium credulitatis habet.\nInde venenatam, simulato munere, gemmam,\nImposuit digitis insidiosa tuis.\nNec mirere quidem tam magna audere puellam,\nNon famam ex tanto crimine prima feret.","prev":{"citation":"Epigrammata et elegiae 3.2","label":"ELEGIAE IN ITALIA SCRIPTAE, 2. AD BORSIUM ESTENSEM, MARCHIONEM FERRARIAE, IOANNES DE GAIBANA, PER IANUM PAN…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.2"},"next":{"citation":"Epigrammata et elegiae 3.3.47-92","label":"ELEGIAE IN ITALIA SCRIPTAE, 3. IANUS PANNONIUS DE ANNULO, AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM, lines 3.3.47-3.3.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.47"},"credit":{"text":"Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml","quality":"ocr"}}