{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigrammata et elegiae 3.4","citation":"Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 3.4","ref":"3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.4.md","author":{"name":"Jan Panonije","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije"},"work":{"title":"Epigrammata et elegiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae","urn":null},"verse":true,"words":218,"text":"Dicite, quae sacro mittam responsa poetae,\nPierides; vestri Numinis istud opus.\nDicite; nam verbis coelo me talibus aequat,\nOblitus cogar prorsus ut esse mei.\nSi quem sensisset de se Maro tanta sonantem,\nSignasset vatis conscius ora rubor.\nSaxea quin etiam potuissent signa moveri,\nAut si quid saxo durius esse potest.\nIrrisitne meas, simulans extollere, nugas?\nAn potius nostri falsus amore fuit?\nNon est tanta eius levitas in pectore, non est,\nUt soleat similes ille referre iocos.\nIpsum praeterea non cari fallit amici,\nSed qui blanda manu spicula torquet, amor:\nQuodsi tale nihil fas est me credere, solum\nRestat, ut hortandi nomine dicta rear.\nHoc sancti mores, probitas hoc insita linguae,\nHoc mens invidiae clausa putare iubet.\nQui cum sit nostri longe doctissimus aevi.\nExoptat plures surgere posse Titos.\nHinc me commendat, titulis ut concita virtus,\nCastaliam prono largius ore bibat.\nAn, si pavo suas spectari viderit alas,\nExpandet caudae, sidera picta, suae,\nNos nihil his stimulis, nihil hoc animabimur oestro?\nHaud adeo nobis ferrea corda rigent.\nSint tibi mille igitur, misso pro carmine grates,\nQuod duplicis meriti pondus et instar habet,\nNam semper cura nitar studiosius omni,\nLaudibus inveniar ne minor esse tuis.\nAut si non dabitur proprio clarescere versu,\nNostra satis per te fama perennis erit.\nVivus apud vivos memorabile nomen habebo,\nMortuus a sera posteritate legar.","prev":{"citation":"Epigrammata et elegiae 3.3.225-230","label":"ELEGIAE IN ITALIA SCRIPTAE, 3. IANUS PANNONIUS DE ANNULO, AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM, lines 3.3.225-3.3.230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.3.225"},"next":{"citation":"Epigrammata et elegiae 3.5","label":"ELEGIAE IN ITALIA SCRIPTAE, 5. RESPONSIO AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/3.5"},"credit":{"text":"Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml","quality":"ocr"}}