{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 1-2","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 1-2","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/1-2.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"COSMOGRAPHIAE & omnium profundissimas valles, ita ut credatur illic esse centrum terrae. Illic est lacertus 2. pedum nec vnquam bibit, & aqua ipsi est mors praesentissima. Illic formicae candidae, nec enim à sole solo, nigredo imprimitur. Vbi verò sunt formicae rubrae, iis cum pipere vescuntur. Sunt Cochleae magni dolii magnitudine, & historia viatoris à Leone recensetur. Arietes & oues, & talium animalium : ἀαῦ sunt caudae 20. librarum, etiam plurium. Ex quo Turcae occupant & Mahometani, sunt multò crudeliores crocodili, & alia animalia quàm tempore Christianorum vt ait Leo: historiam tamen magicam refert, quam apud eundem & Scaligerum legos. CAPVF XXII. De Asia. ASia his nominibus praestantior est Aquàm aliae mundi partes, quia in hoc loco fuit paradisus: quia primus homo Adamus cum coniuge tantùm hic creatus, quia Christi Seruatoris nostri Natalibus, Passione, Morre, Resurrectione, Ascensione, aliisque mysteriis meritò gloriatur Asia. Et quia primi omnium mores, scientias, & artes docuerunt. Vndique mari cincta est, praeter quàm quod Tanai & Obio fluminibus ab Europa distinguitur. Longitudo est maior ipsa Africâ &c. Hodie 5. potissima sunt Imperia Tartatorum, Indorum, Chinensium, Persarum, Turcarum.","prev":{"citation":"Opuscula varia 309","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/309"},"next":{"citation":"Opuscula varia 2-3","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/2-3"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}