{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 108","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/108.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Aristoteles tamen in historia animalium non ait esse pusillum genus hominum, sed tantùm esse genus pusillum, & habitare in cauernis & esse ideò Troglodytas. Sed est ne hodie natio quaedam Pyg. maeorum, & si sint, sunt ne homines? Nouae nauigationes non repererunt vt notat Tinnulus, & vniuersus orbis tamen circumnauigatus est: & nescio quare Maginus eos habitare dicat non longè à Groenlandia insula. Certum est reperiri Pygmaeos in cauernis metallicis tantùm cubitalis longitudinis, de quibus dixi an sint daemones, an aliud genus animalium. Quicquid sit, Pygmaei non sunt homines. Non loquimur de iis quos vocamus iam Nanos seu des Nains, ex hominibus natos, sed de iis qui figurâ sunt similes hominibus cubitales, & in fine tertii anni generant & 8. moriuntur. Probatur. Homines ratione vtuntur, iustitiam colunt, Reip. gerendaesunt idonei, religionis non sunt expertes, disputant de rebus vniuersalibus, essentias norunt, addiscunt artes, verecumdiâ de re turpi mouentur, & gloria: mouentur rhetoricis & Poëticis persuasionibus, nihil horum habent Pygmaei: & licèt loquantur, nihilominus est genus brutorum: Brutum enim est duplex: vnum quod ratione & oratione caret, vt equi &c.","prev":{"citation":"Opuscula varia 107","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/107"},"next":{"citation":"Opuscula varia 109","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/109"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}