{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 113","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/113.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":133,"text":"Ethinc accidere quòd sint tot apparitiones vmbrarum circa sepulchra. Quae opinio nec à Christianis aliena est: & credibile est animas damnatas aut purgandas id corpus non deserere, in quo voluptates praeter legem hauserunt. Ne ergo in obscuro laterent, lucernas apposuere. Errant illi qui dicunt non fuisse lumen, sed aliquod corpus pellucidum quod apparuerit lucens immisso aëre. Nam fuerunt repertae lucernae adhuc calentes, imò Palladis lucerna & Veneris subdio lucebant. Deinde candens aurum per multos annos in igne illaesum seruatur: Cur igitur non possit esse aliquis liquor inextinguibilis? Errant, qui dicunt vi Cacodaemonis fuisse tales lucernas: quare enim non potuisset easdem ardentes aperto sepulchro conseruare, & tamen pleraeque post apertum conditorium fuerint extinctae? Deinde impium est credere vi daemonis lucernam Antiochenam Christo dicatam fuisse conseruatam. Nec miraculo ascribendum est: quorsum enim Deus lucernas Plutoni plerumque sacratas conseruasset?","prev":{"citation":"Opuscula varia 112","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/112"},"next":{"citation":"Opuscula varia 114","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/114"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}