{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 117-2","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 117-2","ref":"117-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117-2.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"2. Argumentantur: Si terra sic moueretur deberent corruere aedificia. Respondeo non sequi. Sicut enim in nauibus aedificata aedificia non ruunt, etiamsi moueantur, praesertim si malacia sit, ita terrae inaedificata aedificia non ruunt. Argumentantur 3. aedificia & arbores semper propenderent in Orientem si terra in Orientem moueretur. Respondeo hoc esse falsum, necenim cum nauis victoriae iter, vniuersi orbis perfecit, ideò aedificia aut malus in Orientem propendebant. Est enim quemadmodum terrae rotunditas insensibilis, ita etiam aedificia licet propenderent non tamen hoc sensibus notum foret. 4. Argumentantur si lapidem proiicias & terra moueatur neutiquam in eundem locum decidet, quemadmodum si è naue lapidem prolicias si moueatur nauis non decidet in eundem locum. Respondeo hoc vnum argumentum persuadere posse: nihilominus dici notest si vnà cum terra aër velocissimè moueatur vnà secum rapiet lapidem, ideoque in eundem locum decidet. Sed motus terrae praeclariores hi sunt. 1. Est, quod aquae sint in terra fermè vbique & terra sit velut spongia, ideóque saepius vno in loco instar spongiae quae aquâ repletur terra intumescit.","prev":{"citation":"Opuscula varia 214","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/214"},"next":{"citation":"Opuscula varia 218","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/218"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}