{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 118","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/118.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"PROPOSITIONIS fuisse coopertam olim docet Herodotus, Strabo, Aristoteles, Plutarchus Afferunt haec argumenta, quod vbique in Aegypto, etiam in locis altioribus conchylia & ostrea marina magno numero inueniantur. Deinde quia sunt salsi putei in Aegypto, scilicet è reliqua maris salsugine. Deinde quia Pharus insula noctis & diei itinere marino distabat ab Aegypto. Postea mare cessit & fuit facta continens terra. Praeterito saeculo aliquot leucis discessit mare Puteolis. Ita Rhodus insula è mari emersit. Ita Seneca refert de nouo fluuio erumpente, cuius pisces nigri, quibus qui vescebantur, moriebantur. Ita regio circa Iouis Ammonis templum tota exsiccata fuit. Ita quotidie palus Moeotis limo impletur. Et vt Gaspar Contarenus & Vico Mercatus docent in Venetis paludibus multa loca quotidie exsiccantur, vt nisi limus educeretur, iamdudum Venetiae in sicco starent. Ita tempore Alberti Magni fluuius Icarus in Germania aliquot partibus disparuit, supra tamen & infra illas partes fluebat, sic disparuit terrae motu alius fluuius, sic in monte nouus lacus factus est. Sed causa horum omnium quaeritur. Respondeo i. diluuium generale fortè fieri posse cum planetae veloces, vel praecipui in signis aqueis sunt, vt in Aquario, in Piscibus. Ita Albertus Mag.","prev":{"citation":"Opuscula varia 117","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/117"},"next":{"citation":"Opuscula varia 119","label":"PROPOSITIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/119"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}