{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 12","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/12.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"CElago est herba similis herbae Sabinae, Oquam Druidae legebant, sine ferro furtim. Et ferebant in mappa noua hanc contra omnem perniciem habendam, & contra omnia oculorum vitia prodesse tradiderunt Druidae. Ibidem Samolum herbam nominauere nascentem in humidis & hanc sinistrâ manu legendam à ieiunis contra omnes morbos pecudum. Fateor mihi ignotas esse has herbas: nec enim dehis quidquam apud Graecos, aut Latinos fide dignum reperi: hanc tamen rem narrat Plinius. Aliqui arbitrantur Samolum esse pulsatillam. Druidae immortalitatem animae & metempsycosim & resurrectionem quare docent. EOcent i0 immortales esse animas: nonenim tanti esse virtutes fortitudinem, liberalitatem, iustitiam, vt eas colamus si animae non sint immortales nec posse sperni à fortibus viris mortem, metumque mortis si mortales sint animae. In hoc vnum habuerunt incitamentum vt humana omnia spernerent & in secreta loca recederent, contemplaturi spe, vt est apud auctores melioris, vitae, & ob hanc causam, mori nunquam timuerunt, vel pro patriâ vel pro sapienipm. tiâ. Ob hanc immortalitatem summa erat liberalitas & iustitia, namque exactio crediti deferebatur ad inferos: & vetus mos Gallorum fuit, vt mutuas darent pecunias aliis, eâ tamen conditione vt in altera vitâ redderentur, vt est apud Val. Max. Secundo, Tradiderunt esse statum animae nostrae antequam resurgat apud inferos, sed non certum est apud Auctores an, resurrectionem in eodem corpore crediderint, an vero, vt Iul. Caesar tradit, per metempsycosim. Sed vtrumque coniungendum est scil. immortales esse animas & resurrectionem futuram siue in eodem, siue in diuerso corpore. dibzy G GoColendum esse Deum & quo nomine coluerint quibusque victimis. Olendum esse Deum ideò tradideCrunt quod omnem ab eorerum diuinationem esse statuerent, nec minus esse regale diuinare, quam sapere. Docuerunt placandum Deum victimâ humanâ, siue reorum siue hostium captiuorum: quia vero rarò deerant nocentes, aut captiui, ideò rarò innocentes immolarunt. Rationes habemus apud auctores, 1. est quod pro vitâ hominis nisi vita hominis reddatur non possit Dei numen placari. Non malè allusum est ad diuina mysteria: nam melius est hominem vnum mori pro populo, vt est in sacris literis.","prev":{"citation":"Opuscula varia 11","label":"A MESSIEVRS DE MAVVOYET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/11"},"next":{"citation":"Opuscula varia 13","label":"A MESSIEVRS DE MAVVOYET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/13"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}