{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 120","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/120.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Et cùm in Burgundia fontes sint perpetuò salsi, non tamen cogitandum est, ideò illic fuisse mare. Quod aquae terram saepè cooperiant & saepè terra cooperta denudetur aquis, hae sunt causae. 1. Magni fluuii multùm limi secum aduehunt & luti & terrae, atque adeò circa ostia & ad introitum maris deponunt, ideóque illic paulatim terra exsiccatur & exaltera parte, vel potiùs in alteram partem mare propellitur: hoc modo Aegyptus facta fuit: hoc modo Rhenus ostia mutauit: hoc modo venti expurgant ne propter fluminum ingressum & vectionem limi mare siccetur. 2. Magna aliqua hyeme, siue fato, id est, cum aliqui planetae sunt in signis aqueis, simul fit inundatio, sicut dediluuio generali dictum est. Item cum planetae ignei, vt Sol, Iupiter, Mars, sunt in signis igneis simul vt in Leone & Caniculis, maxima fit siccitas, & quemadmodum plantis & animalibus sua est adolescentia humida & calida, & senectus sicca & arida: ita terrae sua est adolescentia, cum est humida, & senectus cum exarescit. 3. Causa sunt venti, qui fluctus impellunt, aut aliquam partem terrae abripiunt. 4.","prev":{"citation":"Opuscula varia 119","label":"PROPOSITIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/119"},"next":{"citation":"Opuscula varia 121","label":"PROPOSITIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/121"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}