{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 140","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/140.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"COSMOGRAPHIAE ret Regnum Gallicanum, rectiùs illi accommodari poterit. Tam illi qui in meridie, quàm qui sub aquilone habitant, sunt moribus, vultu, & aspectu efferi, quia optima temperies & corpori & intellectui prodest: excessus autem frigoris & caloris contrarium faciunt. In Oriente potissimùm sunt gemmae praestantiores, item flores, vt illi qui de Mecha scripserunt, incredibiles Europeis odores tradant. In Meridie medicamenta sunt praestantiora; in Septentrione lapides metalláque rudiora. In Occidente colores fusci. Item ab Oriente & Septentrione venti altiores, sicciores aut frigidiores, & sereni. Item Oriens & Septentrio partes sunt altiores mundi: vnde proprio quodam motu omnia maria ab Oriente in Occidentem: item à Septentrione in Meridiem mouentur: Vnde, caeteris paribus, nauigationes diuturniores sunt à Meridie in Septentrionem, & ab Occidente in Orientem: imò fermè omnes magni fluuii ab Oriente in Occidentem, aut à Septentrione ad Meridiem fluunt: In Europa habemus maximum fluuium Danubium, qui ex Occidente in Orientem labitur per septingentas leucas: ideoque quasi miraculum naturae est tantum flumen in Orientem labi.","prev":{"citation":"Opuscula varia 139","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/139"},"next":{"citation":"Opuscula varia 141","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/141"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}