{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 144","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/144.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"COSMOGRAPHIAE rique, Germani &c. albi, capillisque flauis. Quod autem & sub Septentrione & sub Tropici sint fusci, hoc accidit con traria ratione. Nam & nimium frigus adurit & nimius calor. In locis calidioribus magis prudentiâ sapientiâque valent: Septentrionalium autem mentes torpent & stupent, quod frigus iners est, & mentes ipsorum immersae sunt in nimio humido. Qua ratione etiam senes sapientiores sunt quàm iuuenes. Naturâ sicut serpentes aestate mobilissimi sunt, hyeme autem ob frigus & humiditatem torpent: ita mentes Meridionalium ad omnia promptae & pueriles. Vnde & pleraeque scientiae, praesertim Astrologia & Magia naturalis ab ipsis est. Septentrionales autem non nisi ad mechanica aptiores: vnde Germani tantùm Typographiae & tormentorum aeneorum Authores, vt non malè dictum sit Germanorum industriam esse in digitis. Qui verò intermedii semper studia eloquentię, poëticae, &c. incolunt. In Septentrionalibus, vt in Friessandia, Lappia, daemones & Magi plurimi ita ut publicè publicè ad scholas conueniant in monte altissimo, & illic doceantur praeside daemone ibique sunt homines Dii Zares dicti adhuc hodie: item in Occidente visibiliter daemon homines castigat, vt priora exdilecto Cranzio habemus, & posteriora ex Lerio & Bensone.","prev":{"citation":"Opuscula varia 143","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/143"},"next":{"citation":"Opuscula varia 145","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/145"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}