{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 149","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/149.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Deinde licet Iosephus in antiquitatibus referat duas fuisse structas columnas, vt vna aquae superesset, altera igni, nullum tamen huius rei est argumentum. Imò si seponamus fidem nostram Christianam videtur saepius, si non totum Mundum, saltem aliquas partes iam incendio perire, quale fuit sub Phaethonte rege cum Aethiopia exusta fuit: item diluuium illud Deucalionis quod tota Gręcia fermè submersa fuit. Deinde constat plurimis in locis Mediteraneis in profundo terrae naues reperiri, item in ipsis montibus etiam propè Parisios Argentolii in ipsis saxis ossa humana effossa esse quod signum est aliquibus Mundum continuò perire, iam aquâ, iam igne: naturaliter tamen totus Mundus conflagrare non potest, immensitas enim maris obstat: nec potest totus diluuio perire montibus obstantibus. Respondeo non esse argumentum certum, id quod afferunt successiuè Mundum iam per diluuium ignis, iam per diluuium aquarum perire. Nam si Mundus sic periret non posset natura restaurare, & procreare animalia perfectiora plantasque perfectiores: licet in hac opinione fuerit Auicenna qui ex concursu, & nouis constellationibus plantas, & animalia omnia ex terra posse produci affirmauit. Nam impium est credere ex concursu stellarum posse hominem quemadmodum & mures produci. Deus enim solus animam humanam creat, & humano corpori infundit. Verum quidem est posse à coelis produci noua animalia, sed non perfectissima: sic ex vligine aquarum pisces, sic ex fimo scarabaei, sic ex madore aëris papiliones, locustae, cicadae, sic ex lignorum carie teredines, ex tritico gurguliones: ex medulι 7 - r r","prev":{"citation":"Opuscula varia 148","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/148"},"next":{"citation":"Opuscula varia 151","label":"SELECTIORA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/151"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}