{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 16","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/16.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"3. Ipsis cultus Deus Tarabesfuit; siue lupiter tonans, quem Imperatorem coeli vocauerunt à tonando, vt adhuc apud Gallos Rhenanos vox reliqua est. Tres igitur hiDii, vel potius vnus fuit vt non male docet Clusius. Nam prout in coelis admiranda efficit, prout in aere & terra, alio atque alio nomine vocatus fuit, ita vt symbolum aliquod Trinitatis agnoscas. Vocauerunt autem Deos Lysios, id est Liberatores, praesertim in sepulchris, quod animam à corpore liberassent. Ita vocari testatur idem sepulchrum Cyndonactis. Astrologia edi bzy G Google Astrologia Druidarum. Rimò fuerunt Genethliaci propterea quod dies natales summa cum cura obseruarent, non alia de ratione quam communi Astrologorum mirificam coelorum esse in recens natum foetum, tum virtutem, tum lumen, &c. 2. Initium anni & omnium mensium, non vt alii faciunt à signis coelestibus, nec prima Luna, sed à sexta Luna sumpserunt. Cuius rei ratio apud auctores non exstat, nec ego coniecturâ assequi possum. 3.","prev":{"citation":"Opuscula varia 15","label":"A MESSIEVRS DE MAVVOYET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/15"},"next":{"citation":"Opuscula varia 17","label":"A MESSIEVRS DE MAVVOYET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/17"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}