{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 162","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/162.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Et certè non frustra à Plinio notatum ex omnibus frumentis quę Romam olim inuehebantur Gallicum fuisse iudicatum leuissimum ideoque & praestantissimum: & referunt hodie quidam optimum panem Romanum dictum Ilpapalino ex frumento Gallico esse. Istis sic enumeratis ostendere lubet omnia quae in terra reperiuntur, supra terram in aëre reperiti: & quaecumque in aëre producuntur in terra produci. In terra sunt specus. In aëre sunt nubium voragines & hiatus cum caelum dehiscere videtur. In terra lutum, in aëre omnes pluuiae lutulentae vt & niues. Est glacies, in aëre est grando. Est motus terrae; & spirituum, in aëre est ventus, & eorum motus. In terra sunt lapides, in nubibus crescunt lapides fulminei. In terra sunt aquae, in aëre, pluuiae terra erugtiones subitae aquarum, in aëre sunt cataractae nubium & aquarum: In terra sunt pisces, locustae, ranae, in nubibus eadem proueniunt. In terra sunt herbę, sanguis, lac, ignis? in nubibus crescunt minutulę & depluunt herbae, sanguis & lac. Iam apposito modo quę in aëre sunt, & supra terram eadem intra terram reperiuntur.","prev":{"citation":"Opuscula varia 161","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/161"},"next":{"citation":"Opuscula varia 163","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/163"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}