{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula varia 168","citation":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 168","ref":"168","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/168","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/168.md","author":{"name":"Janus Caecilius Frey","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey"},"work":{"title":"Opuscula varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"& similibus gubernatori, architecto limitata cura est, nec possunt omnia pręuidere, nec debent: Architectus enim sapides nouit ex quibus ędificat non autem opus est, vt singulas lapidum particulas noscat & curet, quia haec omnia à natura curarinquit. Sed Deus cum singula creauit, singula nouit & cum totum fecerit partes & partium particulas nouit cum aliunde eas non habeat: Cum igitur singula voluerit efficere & singula creare bonum esse iudicauit absque dubio singula nouisse & curare, quae facit bonum iudicat. Sed in minimis & abiectissimis haec Dei cura ostendenda est. Aranei texunt vt irretiant muscas quibus vescantur licet nunquam muscas viderint, & à nemine didicerint texere: formicae a quo didicerunt grana germinatura nisi ea arrodant? Perdices licet ab aliis quam à matribus excludantur post exclusionem tamen veram matrem sequuntur. Scarabeus cum non possit sibi simile generare ex fimo equino globulos facit quibus incubat, & sic similes efficit. Quis docuit rosam explicare flosculos tali figura? & ex tantillo semine quomodo tam magna nascuntur?","prev":{"citation":"Opuscula varia 167","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/167"},"next":{"citation":"Opuscula varia 169","label":"COSMOGRAPHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/169"},"credit":{"text":"Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia","quality":"ocr"}}